Latin · ~10 min
1.69 to 1.77
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.69-77
Not analysed yet
17. Quot modis Persona Spiritus Sancti significatur? [Delta] Quot modis significatur Persona Spiritus Sancti? [Mu] Principaliter uno, ut legitur, "Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti," et iterum, "templum enim estis Spiritus Sancti": consequenter uero, et ex gratia quam ipse largitur, quae et ipsa similiter Spiritus Sanctus dicitur, ut est, "Spiritus Sanctus superueniet in te" et "Accipite Spiritum Sanctum": (1b) similiter et ex his quibus diuina significatur essentia, uel operatio uel ad creaturas collatio, sicut et de Filio diximus; sed et Patris Filiique Persona Spiritum Sanctum significat consequenter, quia quidquid horum dicamus etiam Personam Spiritus Sancti aut cooperatricem aut consubstantialem intellegimus consequenter. 18. Quid habent commune uel proprium Personae Trinitatis? [Delta] Quid habent proprium Personae singulae Trinitatis? [Mu] Quod Pater numquam dicitur Filius nec coniunctis sermonibus Spiritus Sanctus, licet diuise et spiritus dici possit et sanctus, nec Filius Pater proprie dici potest aut coniunctiue Spiritus Sanctus, nec rursus Sancto Spiritui Patris aut Filii nomen ascribitur. 2. [Delta] Quae sunt his Personis communia? [Mu] Omnia quae ad significationem aut essentiae aut operationis aut ad creaturas collationis pertinere noscuntur, unde et constat Trinitatem unius esse substantiae [Patris et Filii et Spiritus Sancti uocabulis]. 3. [Delta] Quid in his Personis significatur? [Mu] Non quid sint, sed quod sunt; nam quid sint, ut supra de Deo diximus, sermo non potest explicare. 19. Per quot modos diuinitatis efficacia significatur? [Delta] Per quot species diuinitatis efficientia, siue operatio, designatur, quam Graeci energian nuncupant? [Mu] Quattuor: aut creatione aut prouidentia circa creaturas aut futurorum circa eas praeparatione aut praeparatorum exitu uel euentu. 2. [Delta] Da ad operationem pertinentia. [Mu] Vt cum dicitur bonus ex eo maxime quod quae non erant esse fecit ac facit, et sapiens eo quod tam mirabiliter ab eo omnia cernimus ordinata, et fortis eo quod potuit quae tam bene et sapienter uoluit adimplere. [Delta] In Deo haec essentia sunt an uoluntate? [Mu] Deus simplex est, nec est in eo essentia aliud quam uoluntas; unde et omnia nomina operationis eius; licet inter se definitionibus differant, apud ipsum tamen nulla differentia, uel diuersitas, inuenitur. (2b) Itaque et essentia, uel natura, facit, quia nihil ei accidens est; et tamen etiam uoluntate, quia nihil necessitate efficit aut coactus. Non enim, sicut ignis naturae necessitate urit, aut apes naturali necessitate fabricant ceras uel telas araneae, ita etiam Deus operatur; sed Deus ideo natura, uel essentia, facere dicitur--ne uoluntas in eo quasi aliud aliquid demonstretur--et ideo uoluntate, quia nihil operari compellitur, sed essentialiter uult et uoluntate subsistit.