Latin · ~7 min
1.78 to 1.81
Junillus, Iunilli Instituta Regularia Divinae Legis 1.78-81
Not analysed yet
3. [Delta] Da specialiter ad creationem pertinentia. [Mu] Vt cum dicitur factor, artifex, creator et similia, quamuis dicatur et facere pro disponere, ut est, "fecit salutem in medio terrae," sed tunc secundum speciem prouidentiae dicitur. [Delta] Da quae ad prouidentiam specialiter pertinent. [Mu] Vt cum dicitur adiutor, praescius, omnipotens et similia. [Delta] Da ad praeparationem pertinentia futurorum. [Mu] Vt cum dicitur uia et spes et refugium et similia. [Delta] Da ad euentum praeparatorum pertinentia. [Mu] Vt cum dicitur exsultatio, gaudium et cetera similia. Omnia autem ad operationem pertinentia non in nominibus tantum, sed etiam in uerbis uel reuelationibus similibus agnoscuntur. 4. [Delta] His tantum modis diuina operatio declaratur? [Mu] Est alius figuratus modus, cum ex humanis operatio diuina signatur. [Delta] Quot modis fit? [Mu] Duobus: cum aut quae ad animum nostrum pertinent figuraliter dicuntur in Deo, ut est furor et ira et anima et paenitentia, aut ea quae ad corpus uel per corpus tractantur, ut est pedes, manus, digiti. Aliquando enim et humanae operationes transferuntur ad Deum, ut cum dicitur, "Apprehende arma et scutum." Omnia tamen haec praedictis quattuor speciebus operationis pro sententiarum qualitate iungenda sunt. 20. Quot modis ex collatione ad creaturas Deus significatur? [Delta] Quot modis ex collatione ad creaturas Deus significatur? [Mu] Duobus: confessione et negatione. Confessione quidem, cum ea dicuntur de Deo quae iuxta eundem modum nulli creaturae conueniunt, ut est simplex et uetustus dierum et ante omnia spiritus, id est incircumscriptus, et primus et nouissimus et similia. Haec enim omnia ideo de Deo dicuntur, quia nulli creaturae eius collatione conueniunt. Per negationem autem collatio fit, cum praepositione priuatiua ea in Deo negantur quae in creatura sunt, ut est ingenitus, incorporeus, increatus, immortalis, incorruptibilis, impassibilis et similia.