Latin · ~8 min
1.82 to 1.89
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.82-89
Not analysed yet
2. [Delta] Quid ergo? haec uerba numquam de creatura dicuntur? [Mu] Dicuntur quidem, sed non secundum eandem rationem. Nam cum homo dicitur simplex, non quia compositus non est (solius enim Dei est esse essentiam simplicem), sed simplex homo dicitur, quia non habet doli duplicitatem. Sic et cum dicitur aliquid inuisibile, non quia a nullo, in quantum est, uideri potest (hoc enim solius Dei est), sed quia aliquos latet; similiter et cetera. 3. [Delta] Quae sunt collatiua quae de Deo sic dicuntur, ut de creatura dici non possint? [Mu] Quae in eo summa sunt et singularia, ut ingenitus, sempiternus, sine initio et similia. Liber Secundus. 1. Quid de praesenti saeculo scriptura significat? [Delta] Quoniam satis dictum est quot modis de Deo scriptura loquatur, nunc requiro quae de praesenti saeculo loquens scriptura significat. [Mu] Quaedam quinque: aut generationem eius, id est creationem, aut gubernationem aut accidentia naturis aut euenientia uoluntatibus aut subsequentia uoluntatis euentu. 2. Quot modos et differentias in operatione creaturarum scriptura posuerit. [Delta] Quot modis generationem saeculi scriptura significat? [Mu] Tribus: aut enim sola Dei uoluntate factum aliquid scribitur, ut est, "In principio fecit Deus caelum et terram" aut uoluntate simul et uoce, siue praeceptiua, ut est, "Fiat lux" et "Fiat firmamentum," siue deliberatiua, ut est, "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram," aut uoluntate, uoce ac definitione, ut est, "Crescite et multiplicamini et replete terram," et iterum, "Germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum genus suum et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen ipsius in eo ad similitudinem in terra" et cetera quae post septimum diem usque in finem saeculi per partes operatur: ex illa enim definitione proueniunt. 2. [Delta] Est in his tribus aliqua differentia? [Mu] Est, quia ea quae sola uoluntate uel etiam uoce sunt facta nouiter facta sunt, quae uero definitione illis iam similia quae facta nouiter dixi-mus: et rursus, illa quidem in sex primis diebus, haec uero, donec saeculum stat.