Latin · ~8 min
1.90 to 1.92
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.90-92
Not analysed yet
3. [Delta] Da ordinem per sex dies factarum rerum. [Mu] In ipso quidem principio conditionis facta sunt caelum, terra, angeli, aer et aqua. [Delta] Comproba angelos et aquas et aerem factum. [Mu] Facta quidem ex aliis scripturae locis ostenditur, ut est, "qui facit angelos suos spiritus" et "Laudate eum, omnes angeli eius" et "Aquae quae super caelos sunt laudent nomen Domini, quoniam ipse dixit, et facta sunt." Et aer in scripturis caeli nomine ostenditur, ut est, "uolucres caeli," cum certum sit aues in aere uolare; caelum autem ostendimus factum. Quod uero praecesserint ista ceteras creaturas in angelis et scriptura demonstrat, dum in laudibus et benedictionibus creaturis ceteris praeponuntur, et ratio: oportuit enim ut terrenas caelestis creatura praecederet; de aquis uero ipsa scriptura dicit quod "spiritus Dei ferebatur super aquas." 4. [Delta] Sequere ordinem generationis. [Mu] In principio die prima lux facta est, secunda uero die firmamentum, tertia mare et terrae nascentia, quarta luminaria caeli, quinta natantia et uolatilia, sexta reliqua animalia et homo. 5. [Delta] Quae est in ipsarum creaturarum operatione distantia? [Mu] Quod quaedam ex nihilo facta sunt, ut caelum, terra et cetera quae usque ad completum primum diem diximus facta, quaedam uero ex iam factis primo die. [Delta] Da horum probationes. [Mu] Quia quotiens scriptura ex aliquo factas res cupit ostendere, aut palam significat, ut est, "Producat terra" et "Producant aquae" et similia: aut certe ex subtili significatione uerborum, ut cum dicit, "Fiat firmamentum," utique significat fuisse aliquid fluidum ac liquidum, id est aquas, quae ut solidatae ostenderentur, 'firmamentum' uocatum est quod fiebat. (5b) Et rursus, 'luminaria' deriuatiue appellauit quae quarto die facta sunt, ut ex lumine primo die operato facta monstraret. In his autem quae primo die facta sunt, neque aperte neque subtili uerbo factum aliquid declaratur ex altero. [Delta] Nihil ergo post primum diem ostenditur ex non existentibus factum? [Mu] Sola hominis anima, in quo et hoc attendendum est, quia cum alia aut ex nihilo aut ex iam factis facta sint, solus homo ex utroque componitur.