Latin · ~7 min
1.93 to 1.94
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.93-94
Not analysed yet
6. [Delta] Quas alias differentias creaturis ascribimus? [Mu] Quod ea quae primis sex diebus facta sunt non naturaliter neque ex similitudine prouenerunt: reliqua uero, quae fiunt naturaliter, ex diuina definitione nascuntur, exceptis scilicet miraculis. 7. [Delta] Da tertiam differentiam. [Mu] Quod creaturarum aliquae, id est rationales, propter se ipsas factae sunt, ut angeli et homines: reliquae uero non propter se sed propter praedictos angelos aut homines factae noscuntur. Homo uero principaliter secundum animam propter se intellegendus est factus; nam secundum corpus, consequenter. [Delta] Quid autem? praeter homines et angelos aliae creaturae se ipsis inuicem non egebant? [Mu] Egebant quidem non ad utilitatem, sed ad ornatum: utiles enim non sibi sed angelis uel hominibus sunt, pro quibus etiam factae noscuntur. (7b) Ornatum uero etiam inuicem praestant: quippe et caelum inornatum sine caelestibus luminaribus fuit, et luminaria ipsa, ne superflua facta essent, uidentium oculis indigebant: et mare inornatum, donec aut locum suum reciperet aut animalibus impleretur: et terra incomposita praeter habitantium uel nascentium usum, et irrationabilia animalia sine hominis regimine inepta, et herbae absente animalium usu superfluae. Ita omnia eguerunt inuicem uel his quae per sex dies facta sunt uel his quae cotidie fiunt; sed ut iam diximus, aliud est esse incompositum, aliud utile: incompositum enim aliquid per se utile alteri declaratur. (7c) [Delta] In ornamento ipso aliqua est differentia? [Mu] Est; nam aliqua in sex diebus ornata sunt, ut caelum luminaribus et terra herbis et piscibus mare: quaedam donec mundus uiuit ornantur, ut mare nauigiis et terra aedificiis et ceteris quae humano construuntur ingenio, et homo ipse scientia: quaedam uero decorem suum in futuro recipient, ut corpus incorruptionem et mortalia immortalitatem et caeleste regnum habitationem sanctorum. Notandum autem in ornamentis quod eorum quae uel ingenio uel artibus fiunt in hominibus causa est, relinquorum uero in Deo.