Latin · ~8 min
1.95 to 1.97
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.95-97
Not analysed yet
8. [Delta] Da quartam differentiam. [Mu] Quod quaedam simul et uelut subito creatae emerserunt, ut ea quae primis diebus diximus facta, id est herbae, luminaria, natantia et uolatilia, necnon terrena animalia et quadrupedia: quaedam uero non simul, sed uelut cum quadam mora, ut mare, terra, homo: et ipse enim paulatim factus scribitur, sicut et cetera. 9. [Delta] Da quintam creaturarum differentiam. [Mu] Quod quaedam earum ratione ceteris praesunt, ut rationalia: quaedam uero usui habentur, ut caelestia luminaria: quaedam naturae necessitate obsequuntur, ut aues et quadrupedes et similia. 10. [Delta] Da sextam differentiam. [Mu] Quod ea quae ceteris praesunt, id est rationalia, uoluntate ac ratione mouentur, quae uero usu aut necessitate obsequuntur natura mouentur. [Delta] Ea quae ex aliquo facta sunt quot materias habuerunt? [Mu] Sex: terram, aquas, aerem, ignem, lumen, costam. [Delta] Da in singulis origines suas. [Mu] Ex terra uirentia, plantaria et animalia: ex aquis firmamentum, mare, natantia ac uolatilia; simul autem ex terra, aqua, igne et aere omnia quae per successiones renouantur, ex lumine luminaria; ex costa Eua. [Delta] Ignis quomodo probatur factus aut unde uel quando? (10b) [Mu] Factum quidem et ex generali scriptura possumus approbare, cum dicitur de Deo, "qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt," quia utique etiam ignis in eis est, et ex speciali professione, "Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum," de quibus ante dixerat, "quoniam ipse dixit, et facta sunt"; et rursus, "Benedicite, omnia opera Domini, Dominum" et subiunxit, "Benedicite, ignis et aestus, Dominum": utrum uero ignis ex nihilo sicut et alia factus sit an ex aliquo dubitatur. Plures enim uolunt caelestium luminarium esse particulam: quippe etiam nunc frequenter uidimus homines certo modo ignem ex solis radiis mutuari; quod si ita est, primo die factus est; sed sapientius hoc scriptura lumen quam ignem uocauit, ut ex meliore usu nomen acciperet.