Latin
Book 1, lines 1.1.1453-1.1.1464
Justinian, Codex 1.1.1453-1464
Not analysed yet
CJ. 1. 51. 12: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Liceat omnibus iudicibus illustri praeditis potestate consiliarios sibi eosdem secundo ac tertio et saepius iniungere, quia qui semel recte cognitus est, ob hoc solum non debet, quod iam probatus est, improbari. *valentin. et marcian. aa. palladio pp. *<a 450 vel 455 d. . . . . valentiniano a. . . . >
CJ. 1. 51. 13: Imperator Zeno
*zeno. *<a 487 d. vi k. iul. post consulatum longini. >
CJ. 1. 51. 14pr. : Imperator Justinianus
Nemo ex his, qui advocati causarum constituti sunt vel fuerint et in hac regia urbe in quocumque iudicio deputati et in aliis omnibus provinciis nostro subiectis imperio, audeat in uno eodemque tempore tam advocatione uti quam consiliarii cuiuscumque magistratus, quibus res publica gerenda committitur, curam adripere ,cum sat abundeque sufficit vel per advocationem causis perfectissime patrocinari vel adsessoris officio fungi, ne, cum in utrumque festinet, neutrum bene peragat: sed sive advocatus esse maluerit, hoc cum debita sollertia implere possit ,vel si adsessionem elegerit, in ea videlicet permaneat, ita tamen, ut post consiliarii sollicitudinem depositam liceat ei ad munus advocationis reverti. *i ust. a. demostheni pp. *<a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons. >
CJ. 1. 51. 14. 1: Imperator Justinianus
Nec sit concessum cuidam duobus magistratibus adsidere et utriusque iudicii curam peragere (neque enim facile credendum est duabus etiam necessariis rebus unum sufficere: nam cum uni iudicio adfuerit, altero abstrahi necesse est sicque nulli eorum idoneum in totum inveniri), sed altera adsessione penitus semota unius magistratus esse contentum iudicio. <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons. >
CJ. 1. 51. 14. 2: Imperator Justinianus
Nec callidis machinationibus huiusmodi legem putet quis esse circumscribendam et ,si non consilarii signum quod solitum est chartis imponat, sed alias quasdam litteras excogitatas adsimulaverit, existimari ei licere fungi quidem memorato officio, sub huiusmodi tamen umbra latere, cum in legem committunt hi, qui vigorem eius scrupulosis et excogitatis artibus eludere festinant. <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons. >
CJ. 1. 51. 14. 3: Imperator Justinianus
Neque sibi blandiri quemquam oportet, quod et praesentis legis aculeos possit evadere, quemadmodum et anteriores leges super hac re positas deludebat. si quis etenim in tali commisso fuerit inventus, sciat se de matriculis advocatorum penitus esse delendum et decem librarum auri multam nostris privatis largitionibus illaturum, per virum illustrem comitem rerum privatarum exigendam, et aliam maiorem regalis culminis subiturum offensam, cum nec ipse iudex, qui hoc fieri passus est et sciens prudensque hoc commiserit, sine imperiali commitione remanebit :<a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons. >