Latin
Book 1, lines 1.1.1465-1.1.1476
Justinian, Codex 1.1.1465-1476
Not analysed yet
CJ. 1. 51. 14. 4: Imperator Justinianus
Eadem poena subiciendo etiam eo vel eis, qui in his causis, quarum patrocinium adepti sunt quibusque advocationem suam praestiterint, adsessionis cuiuscumque magistratus colore audeat vel audeant iudicare, ne adfectionis suae advocationis memor incorrupti iudicis non possit nomen perferre. <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons. >
CJ. 1. 52. 0. De annonis et capitu administrantium vel adsessorum aliorumve publicas sollicitudines gerentium vel eorum, qui aliquas consecuti sunt dignitates.
CJ. 1. 52. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Omnibus tam viris spectabilibus quam viris clarissimis iudicibus, qui per provincias sive militarem sive civilem administrationem gerunt, nec non comiti commerciorum, magistro aeris sive privatae rei, rationali per ponticam atque asianam dioecesin et adsessoribus iudicum singulorum in praebendis solaciis annonarum hic fixus ac stabilis servabitur modus, ut ea pro annonis et capitu dignitati suae debitis pretia consequantur, quae particularibus delegationibus soleant contineri. *theodos. et valentin. aa. florentio pp. *<a 439 d. iii k. iun. constantinopoli theodosio xvii et festo conss. >
CJ. 1. 53. 0. De contractibus iudicum vel eorum qui sunt circa eos et inhibendis donationibus in eos faciendis et ne administrationis tempore proprias aedes aedificent sine sanctione pragmatica.
CJ. 1. 53. 1pr. : Imperator Justinianus
Quicumque administrationem in hac florentissima urbe gerunt, emere quidem mobiles vel immobiles res vel domus extruere non aliter possint, nisi specialem nostri numinis hoc eis permittentem divinam rescriptionem meruerint. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 1. 53. 1. 1: Imperator Justinianus
Donationes vero omnimodo recusent, scientes non esse validas eas in quibuscumque rebus et quacumque aestimatione, nisi post administrationem depositam vel specialiter in scriptis donator eandem donationem ratam habuerit vel tempus quinquennale praeterierit, in quo nulla querella super isdem donationibus vel ab ipso donatore vel ab successoribus eius facta sit. <a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 1. 53. 1. 2: Imperator Justinianus
Provincias vero moderantibus non solum donationes, sed etiam emptiones quarumcumque mobilium vel immobilium rerum praeter eas, quae ad alimonias vel vestem pertinent, et aedificationes, licet sacri apices aliquid eorum permiserint, penitus interdicimus. nec ratum sit, quod his donatione vel venditione datum est, licet quinquennale tempus post depositam administrationem excesserit vel consensus donatoris vel venditoris post eandem administrationem adiectus sit. <a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons. >