Latin
Book 2, lines 2.1.1120-2.1.1146
Justinian, Digesta 2.1.1120-1146
Not analysed yet
Dig. 2. 14. 36
Proculus 5 epist.
Si cum fundum meum possides, convenisset mihi tecum, ut eius possessionem attio traderes: vindicantem eum fundum a te non aliter me conventionis exceptione excludi debere, quam si aut iam tradidisses, aut si tua causa id inter nos convenisset et per te non staret quo minus traderes.
Dig. 2. 14. 37
Papirius 2 de const.
Imperatores antoninus et verus rescripserunt debitori rei publicae a curatore permitti pecunias non posse et, cum philippensibus remissae essent, revocandas.
Dig. 2. 14. 38
Papinianus 2 quaest.
Ius publicum privatorum pactis mutari non potest.
Dig. 2. 14. 39
Papinianus 5 quaest.
Veteribus placet pactionem obscuram vel ambiguam venditori et qui locavit nocere, in quorum fuit potestate legem apertius conscribere.
Dig. 2. 14. 40pr.
Papinianus 1 resp.
Tale pactum "profiteor te non teneri" non in personam dirigitur, sed cum generale sit, locum inter heredes quoque litigantes habebit.
Dig. 2. 14. 40. 1
Papinianus 1 resp.
Qui provocavit, pactus est intra diem certum pecunia, qua transegerat, non soluta iudicatis se satisfacturum: iudex appellationis nullo alio de principali causa discusso iustam conventionem velut confessi sequetur.
Dig. 2. 14. 40. 2
Papinianus 1 resp.
Post divisionem bonorum et aeris alieni singuli creditores a singulis heredibus non interpositis delegationibus in solidum, ut convenerat, usuras acceptaverunt: actiones, quas adversus omnes pro partibus habent, impediendae non erunt, si non singuli pro fide rei gestae totum debitum singulis offerant.
Dig. 2. 14. 40. 3
Papinianus 1 resp.
Pater, qui dotem promisit, pactus est, ut post mortem suam in matrimonio sine liberis defuncta filia portio dotis apud heredem suum fratrem remaneret. ea conventio liberis a socero postea susceptis et heredibus testamento relictis per exceptionem doli proderit, cum inter contrahentes id actum sit, ut heredibus consulatur et illo tempore, quo pater alios filios non habuit, in fratrem suum iudicium supremum contulisse videatur.
Dig. 2. 14. 41
Papinianus 11 resp.
"intra illum diem debiti partem mihi si solveris, acceptum tibi residuum feram et te liberabo." licet actionem non habet, pacti tamen exceptionem competere debitori constitit.