Latin · ~8 min
Lines 1.1189-1.1209
Justinian, Liber XXIX 1.1189-1209
Not analysed yet
Dig. 29. 5. 1. 23
Ulpianus 50 ad ed.
Si quis non metu criminis imminentis, sed taedio vitae vel impatientia doloris sibi manus intulit, eius testamentum aperiri et recitari mortis casus non impedit.
Dig. 29. 5. 1. 24
Ulpianus 50 ad ed.
Item illud sciendum est, nisi constet aliquem esse occisum, non haberi de familia quaestionem: liquere igitur debet scelere interemptum, ut senatus consulto locus sit.
Dig. 29. 5. 1. 25
Ulpianus 50 ad ed.
Quaestionem autem sic accipimus non tormenta tantum, sed omnem inquisitionem et defensionem mortis.
Dig. 29. 5. 1. 26
Ulpianus 50 ad ed.
Hoc autem senatus consultum eos quidem, qui sub eodem tecto fuerunt, omnimodo punit, eos vero, qui non sub eodem tecto, sed in eadem regione, non aliter, nisi conscii fuissent.
Dig. 29. 5. 1. 27
Ulpianus 50 ad ed.
"eodem" autem "tecto" qualiter accipiatur, videamus, utrum intra eosdem parietes an et ultra intra eandem diaetam vel cubiculum vel eandem domum vel eosdem hortos vel totam villam. et ait sextus sic esse saepe iudicatum, ut quicumque eo loci fuerunt, unde vocem exaudire potuerunt, hi puniantur, quasi sub eodem tecto fuerunt, licet alii validioris vocis, alii exiguioris sunt nec omnes undique exaudiri possunt.
Dig. 29. 5. 1. 28
Ulpianus 50 ad ed.
Iuxta hoc tamen videtur et divus hadrianus rescripsisse in haec verba: "servi quotiens dominis suis auxilium ferre possunt, non debent saluti eorum suam anteponere: potuisse autem ancillam, quae in eodem conclavi cum domina sua fuerat, auxilium rei ferre, si non corpore suo, at certe voce plorantem, ut hi, qui in domo fuerant aut vicini audirent, hoc ipso manifestum est, quod dixit percussorem sibi mortem minatum, si proclamasset. ultimum itaque supplicium pati debet vel hoc, ne ceteri servi credant in periculo dominorum sibi quemque consulere debere ".
Dig. 29. 5. 1. 29
Ulpianus 50 ad ed.
Hoc rescriptum multa continet: nam ei non parcit, qui eodem conclavi fuit: et ei, qui timuit mori, non ignoscit: et quod vel voce oporteat servos dominis auxilium ferre, ostendit.