Latin · ~7 min
Lines 1.1210-1.1230
Justinian, Liber XXIX 1.1210-1230
Not analysed yet
Dig. 29. 5. 1. 30
Ulpianus 50 ad ed.
Si quis in villa agens occisus sit, plus quam iniquum est, si forte diffusa late praedia habeat, de omnibus qui in ea regione fuerint servis et quaestionem haberi et supplicium sumi: sufficit ergo eos, qui cum ipso qui occisus dicitur fuerunt et qui suspicione caedis aut conscientia attingi videbuntur, de his quaestionem haberi.
Dig. 29. 5. 1. 31
Ulpianus 50 ad ed.
Cum dominus in itinere esset occisus, de his, qui una cum eo fuerunt cum occiditur vel, cum una fuissent, profugerunt, supplicium sumendum est. quod si cum domino nemo fuit cum occideretur, cessant ista senatus consulta.
Dig. 29. 5. 1. 32
Ulpianus 50 ad ed.
Impubes servus vel ancilla nondum viripotens non in eadem causa erunt: aetas enim excusationem meretur.
Dig. 29. 5. 1. 33
Ulpianus 50 ad ed.
Impuberi autem utrum in supplicio tantum parcimus an vero etiam in quaestione? et magis est, ut de impubere nec quaestio habeatur: et alias solet hoc in usu observari, ut impuberes non torqueantur: terreri tantum solent et habena et ferula vel caedi.
Dig. 29. 5. 1. 34
Ulpianus 50 ad ed.
Excusantur autem servi, qui auxilium tulerunt sine dolo malo: nam si finxit se quis auxilium ferre vel dicis gratia tulit, nihil hoc commentum ei proderit.
Dig. 29. 5. 1. 35
Ulpianus 50 ad ed.
Tulisse autem auxilium non tantum is videtur qui servavit dominum, hoc est qui potuit ita opem ferre, ut salvus esset dominus, verum is quoque, qui quidquid potuit fecit, tametsi dominus interfectus est: veluti si quis clamavit, ut ad auxilium conveniretur, aut terruit adgressores atque si quis turbam convocavit aut si corpus suum obiecit vel alias corpore suo auxilium tulit.
Dig. 29. 5. 1. 36
Ulpianus 50 ad ed.
Non tamen semper qui clamore usus est, auxilium tulisse videtur: quid enim, si, cum posset manu depellere a domino periculum, ille clamorem inanem elegit? plectendus utique erit.