Latin · ~8 min
Lines 1.1231-1.1254
Justinian, Liber XXIX 1.1231-1254
Not analysed yet
Dig. 29. 5. 1. 37
Ulpianus 50 ad ed.
Quid si vulnerati sint servi, cum protegerent dominum? dicendum est parci eis debere, nisi si aut ipsi sibi vulnera ista fecerunt data opera, ne punirentur, aut talia vulnera isti acceperunt, ut possent nihilo minus opem ferre, si voluissent.
Dig. 29. 5. 1. 38
Ulpianus 50 ad ed.
Si dominus mortifere vulneratus supervixerit nec de quoquam servorum suorum conquestus sit, etiamsi sub eodem tecto fuerunt, tamen parcendum illis erit.
Dig. 29. 5. 2
Callistratus 5 de cogn.
Divus marcus commodus pisoni rescripsit in haec verba: "cum constiterit apud te, piso carissime, iulium donatum, posteaquam conterritus adventu latronum profugerat villam suam, vulneratum esse, mox testamento facto purgasse officium servorum suorum, nec pietas pro servis nec sollicitudo heredis optinere debet, ut ad poenam vocentur, quos absolvit dominus ipse".
Dig. 29. 5. 3pr.
Ulpianus 50 ad ed.
Si quis in gravi valetudine adfectus opem domino ferre non potuerit, subveniendum est ei.
Dig. 29. 5. 3. 1
Ulpianus 50 ad ed.
Si quis moriens dixisset a servo vim mortis allatam esse sibi, dicendum est non esse credendum domino, si moriens hoc dixit, nisi potuerit et probari.
Dig. 29. 5. 3. 2
Ulpianus 50 ad ed.
Si maritus uxorem noctu intra cubiculum secum cubantem necaverit vel uxor maritum, servi poena senatus consulti liberabuntur. sed si exaudissent et opem non tulissent, plectendi erunt, non tantum si proprii essent mulieris, sed etiam si mariti.
Dig. 29. 5. 3. 3
Ulpianus 50 ad ed.
Si tamen maritus in adulterio deprehensam occidat, quia ignoscitur ei, dicendum est non tantum mariti, sed etiam uxoris servos liberandos, si iustum dolorem exsequenti domino non restiterunt.
Dig. 29. 5. 3. 4
Ulpianus 50 ad ed.
Si cum omnes domini adgressuram paterentur, uni servus opem tulit, an sit excusandus, an vero quia omnibus non tulit plectendus? et magis est, ut, si quidem omnibus ferre potuit, quamvis quibusdam tulit, supplicio adficiendum: si vero simul omnibus non potuit, excusandum, quia quibusdam opem tulerit. nam illud durum est dicere, si, cum duobus auxilium ferre non possit, elegit alteri esse auxilio, electione crimen eum contraxisse.