Latin · ~8 min
Lines 1.438-1.468
Justinian, Liber XXIX 1.438-468
Not analysed yet
Pater filio ita scripsit: "scio, fili, quod pro tua prudentia invigilabis hereditati delatae tibi lucii titii". puto iussu patris adisse.
Dig. 29. 2. 25. 9
Ulpianus 8 ad sab.
Quid si mandavit: "si expedit adire, adito?" "si putas expedire adire, adito?" erit iussu aditum.
Dig. 29. 2. 25. 10
Ulpianus 8 ad sab.
Si "coram titio" iussit adire, si "arbitrio lucii titii", recte puto iussisse.
Dig. 29. 2. 25. 11
Ulpianus 8 ad sab.
Sed si mandavit quasi ex asse instituto et inveniatur ex parte, non puto ex iussu adisse. quod si ex parte iussit, potest ex asse adire. aliter atque si mandavit quasi ab intestato et ex testamento adiit: nam non puto quicquam egisse. at si ex testamento mandavit, poterit et ab intestato, quoniam non fecit deteriorem condicionem patris. idemque et si quasi instituto praecepit et inveniatur substitutus, vel contra.
Dig. 29. 2. 25. 12
Ulpianus 8 ad sab.
Sed si mandavit, ut patris adiret, sit autem et impuberi substitutus, non sufficit iussum.
Dig. 29. 2. 25. 13
Ulpianus 8 ad sab.
Plane si sic mandavit "si qua ex testamento lucii titii deferatur hereditas", potest defendi iussu adisse.
Dig. 29. 2. 25. 14
Ulpianus 8 ad sab.
Sed si posteaquam iussit, paenitentiam egit prius quam adiret, nihil agit adeundo.
Dig. 29. 2. 25. 15
Ulpianus 8 ad sab.
Item si se adrogandum dederit prius quam filius adiret, non est adquisita hereditas.
Dig. 29. 2. 26
Paulus 2 ad sab.
Si ego et servus meus vel filius heres institutus sit, si iussero filio vel servo adire, statim et ex mea institutione me heredem esse pomponius scribit: idem et Marcellus probat et iulianus.
Dig. 29. 2. 27
Pomponius 3 ad sab.
Neminem pro herede gerere posse vivo eo, cuius in bonis gerendum sit, labeo ait.
Dig. 29. 2. 28
Ulpianus 8 ad sab.
Aristo existimat praetorem aditum facultatem facere debere heredi rationes defuncti ab eo petere, penes quem depositae sunt, deliberanti de adeunda hereditate.