Latin · ~8 min
Lines 1.469-1.486
Justinian, Liber XXIX 1.469-486
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 29
Pomponius 3 ad sab.
Qui heres institutus prohibeatur ab eo, qui una institutus iam hereditatem adiit, tabulas litteras rationes inspicere mortui, unde scire posset an sibi adeunda esset hereditas, non videtur pro herede gerere.
Dig. 29. 2. 30pr.
Ulpianus 8 ad sab.
Cum quidam legationis causa absens filium heredem institutum non potuisset iubere adire in provincia agentem, divus pius rescripsit consulibus subvenire ei oportere mortuo filio, eo quod rei publicae causa aberat.
Dig. 29. 2. 30. 1
Ulpianus 8 ad sab.
Quod dicitur: "proximus a filio postumo heres, dum mulier praegnas est aut putatur esse, adire hereditatem non potest: sed si scit non esse praegnatem, potest" accipe proximus a ventre, qui suum heredem pariturus est. et non solum ad testatos haec verba, verum ad intestatos quoque pertinent. et in eo ventre idem accipias, qui legitimum vel consanguineum pariturus est, quoniam mortis tempore qui in utero est, quantum ad moram faciendam inferioribus et sibi locum faciendum si fuerit editus, pro iam nato habetur. idemque et per bonorum possessionem edictalem denique praetor ventrem mittit in possessionem.
Dig. 29. 2. 30. 2
Ulpianus 8 ad sab.
Sive igitur putem praegnatem sive sit re vera praegnas, quae eum paritura est qui suus futurus est, adire hereditatem non possum, quoniam in eo est, ut rumpatur testamentum, nisi si proponas ventrem institutum vel exheredatum.
Dig. 29. 2. 30. 3
Ulpianus 8 ad sab.
Quod dicitur "si putetur esse praegnas", sic accipiendum est, si dicat se praegnatem. quid ergo, si ipsa non dicat, sed neget, alii dicant praegnatem esse? adhuc adiri hereditas non potest: finge obstetrices dicere. quid si ipse putat solus? si iusta ratione ductus, non potest adire: si secundum multorum opinionem potest.
Dig. 29. 2. 30. 4
Ulpianus 8 ad sab.
Quid ergo si praegnas fuit, cum putaret heres non esse praegnatem et adiit, mox abortum factum est? procul dubio nihil egerit. totiens igitur ei sua praesumptio proficit, quotiens concurrit cum veritate.