Latin · ~8 min
Lines 1.487-1.510
Justinian, Liber XXIX 1.487-510
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 30. 5
Ulpianus 8 ad sab.
Sed et si ipsa mulier heres instituta sit, quae se praegnatem fingit, adeundo adquiret hereditatem: per contrarium non adquiret, si se putet praegnatem, cum non sit.
Dig. 29. 2. 30. 6
Ulpianus 8 ad sab.
Suum heredem certum est ex asse heredem esse, etsi putat esse praegnatem mulierem, quae non est praegnas. quid si unum in utero habeat, an ex parte dimidia sit heres, sive institutum postumum proponas sive intestatum patrem decessisse? quod et sextum pomponium opinatum tertullianus libro quarto quaestionum refert: putasse enim, sicuti cum vacuo utero suus ex asse heres est, ita et cum unum gerit nec per naturam humanae condicionis alium partum formare potest (quod quidem post certum tempus conceptionis eveniet), ex parte dimidia et ignorantem fore heredem, non ex quarta, ut iulianus putat.
Dig. 29. 2. 30. 7
Ulpianus 8 ad sab.
Scientia autem vel opinio, si filius familias vel servus instituti sunt, utrum ipsorum an domini vel patris accipienda sit? finge patrem putasse praegnatem, filium certum esse fingere et sic adire, an adquirat hereditatem? puto adquirere: sed contra non adquirere.
Dig. 29. 2. 30. 8
Ulpianus 8 ad sab.
Si certus sum non esse falsum testamentum vel irritum vel ruptum, licet dicatur esse, possum adire hereditatem.
Dig. 29. 2. 31
Paulus 2 ad sab.
Heredi cum postumo instituto reliquae partes adcrescunt, quae postumo datae sunt, si certum sit non esse praegnatem, licet heres ignoret.
Dig. 29. 2. 32pr.
Ulpianus 8 ad sab.
Heres institutus si putet testatorem vivere, quamvis iam defunctus sit, adire hereditatem non potest.
Dig. 29. 2. 32. 1
Ulpianus 8 ad sab.
Sed et si scit se heredem institutum, sed utrum pure an sub condicione ignoret, non poterit adire hereditatem, licet pure heres institutus sit, et sub condicione licet paruerit condicioni.
Dig. 29. 2. 32. 2
Ulpianus 8 ad sab.
Sed et si de condicione testatoris incertus sit, pater familias an filius familias sit, non poterit adire hereditatem, etsi eius condicionis sit in veritate, ut testari potuerit.