Latin · ~10 min
Lines 1.765-1.776
Justinian, Liber XXXVI 1.765-776
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 79. 1
Scaevola 20 Dig.
Titius nepotes ex filia et furiosam filiam suam heredes instituit et fidei commisit filiae, ut, si sine liberis decessisset, pars ei data perveniret ad coheredes: eam furiosam ipse titius in matrimonio collocavit et enixa est filiam post mortem patris. quaesitum est, defuncta furiosa superstite ex eiusmodi coniunctione parta filia, an fideicommissum ad coheredes pertineret. respondit, cum filiam reliquisse proponeretur, fideicommissum non deberi. claudius: nam etsi matrimonium cum furiosa non fuit, satis tamen factum est eiusmodi condicioni.
Dig. 36. 1. 80pr.
Scaevola 21 Dig.
Lucius titius intestato moriturus, cum haberet uxorem et ex ea filiam emancipatam, codicillis haec verba inseruit: "pertinent autem hi codicilli ad uxorem et filiam. itaque rogo, quidquid aut ego reliquero aut vos ipsae habeatis, commune vobis sit: quod si non ego rogarem, vos pro vestra pietate faceretis". filia intestati patris bonorum possessionem accepit: quaesitum est, an aliqua pars hereditatis lucii titii ex causa fideicommissi a filia matri debeatur. respondit secundum ea quae proponerentur ^proponeretur^ dimidiam partem deberi, si etiam uxor parata sit in commune bona sua conferre.
Dig. 36. 1. 80. 1
Scaevola 21 Dig.
Maevia duos filios heredes reliquerat et eodem testamento ita cavit: "fidei autem heredum ^heredem^ meorum committo, uti omnis substantia mea sit pro deposito sine usuris apud gaium seium et lucium titium, quos etiam, si licuisset, curatores substantiae meae dedissem remotis aliis, ut hi restituant nepotibus meis, prout quis eorum ad annos viginti quinque pervenerit, pro portione, vel si unus, ei omnem". quaesitum est, an fideicommissum praestari a scriptis heredibus lucio titio et gaio seio debeat. respondit secundum ea quae proponerentur lucium titium, item gaium seium fideicommissum petere non posse.
Dig. 36. 1. 80. 2
Scaevola 21 Dig.
Tres heredes scripsit maevium fratrem suum ex dodrante, seium ex sextante, stichum eiusdem seii servum, filium autem naturalem maevii ex uncia et fidei commisit seii, uti stichum manumitteret, in haec verba: "a te peto, sei, uti tu stichum manumitteres: dedi unde faceres". sed et codicillis ita cavit: "unciam, ex qua feci stichum heredem, si quam seius controversiam moveret, ad maevium fratrem meum reverti volo. tu, frater, secundum fidem et pietatem tuam, quidquid ad te pervenerit ex hereditate mea sticho filio tuo restitues: quod ut facias, fidei tuae committo". quaesitum est, cum seius adierit hereditatem et propter hoc compulsus stichum manumiserit, an unciam hereditatis, ex qua stichus heres institutus est, sticho manumisso restituere debeat. respondit non proponi seium rogatum unciam ei restituere.