Latin · ~8 min
Lines 1.777-1.788
Justinian, Liber XXXVI 1.777-788
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 80. 3
Scaevola 21 Dig.
Idem quaesiit, an, si aliquam controversiam seius de uncia hac, ex qua stichus institutus est, facere velit et maevius unciam ex causa fideicommissi a seio fuerit consecutus, utrum hanc solam unciam, ex qua stichus institutus est, an vero et dodrantem, ex quo ipse maevius institutus est, eidem sticho restituere debeat. respondit de omni restituendo, quod ad maevium quoquo modo pervenit, testatricem sensisse.
Dig. 36. 1. 80. 4
Scaevola 21 Dig.
Pater puerum et puellam heredes instituit eosque invicem substituit et, si neuter heres esset, eis plures substituit substitutosque invicem substituit his verbis: "substitutos heredes invicem substituo": eorundem filiorum fidei commisit, ut, qui eorum vita superasset et sine liberis intra annum trigensimum moreretur, hereditatem his, quos heredes substituerat, restituat. filius vita sororem superavit et intra trigensimum annum sine liberis decessit: quaesitum est, ex substitutis uno defuncto ante filium, pars eius, quae ad ceteros substitutos qui superviverent pertinet, utrum pro virilibus an pro hereditariis portionibus, quibus sunt substituti, pertineat. respondit consequens esse pro his partibus, quibus substituti essent, fideicommissum pertinere.
Dig. 36. 1. 80. 5
Scaevola 21 Dig.
Maevia filium heredem instituit ex quincunce, titiam filiam ex quadrante, septicium filium ex triente, cuius fidei commisit in haec verba: "te rogo, fili septici, si intra vicensimum annum sine liberis morieris, quidquid ex hereditate mea ad te pervenerit, hoc fratribus tuis restituas". quaesitum est, an septicio filio defuncto intra vicensimum annum sine liberis hoc fideicommissum utrum pro portionibus hereditariis ad fratrem et sororem eius pertineat an vero aequaliter. respondit pro parte hereditaria.
Dig. 36. 1. 80. 6
Scaevola 21 Dig.
Titia ex asse heres scripta partem dimidiam hereditatis maeviae rogata restituerat: fundum a testatore obligatum luere noluit, sed eum vendente creditore mandavit redimendum seiae: quaesitum est, an titia ex causa fideicommissi maeviae teneatur. respondit, cum rogata hereditatem restituere proponatur, nihil proponi, cur non teneatur. claudius: subest enim praestari oportere id, quanto pluris fundus fuit, quam ad creditorem pervenire oportuit.