Latin · ~8 min
Lines 1.789-1.797
Justinian, Liber XXXVI 1.789-797
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 80. 7
Scaevola 21 Dig.
Gaio seio ex semisse, titia ex quadrante et aliis ex reliquis portionibus heredibus institutis ita cavit: "fidei autem vestrae mando, gai sei et lucia titia, uti post obitum vestrum reddatis restituatis titio et sempronio semissem patrimonii et portionis eius, quam vobis dedi". quaesitum est, cum utrique adierint hereditatem et postea gaius seius defunctus sit lucia titia herede instituta, an haec lucia titia partem dimidiam semissis, quam rogatus erat gaius seius restituere, protinus debeat? an vero post suam demum mortem universum fideicommissum tam ex sua persona quam ex gaii seii datum restituere debeat? respondit luciam titiam statim teneri, ut partem dimidiam semissis ex persona seii restituat.
Dig. 36. 1. 80. 8
Scaevola 21 Dig.
Filiam suam heredem scripsit et nepotem, quem ex ea habebat, ei substituit et ita cavit: "lucio titio fratris mei filio genero meo ducentos aureos relinquo. quo legato scio illum contentum esse, quoniam scripsi universam rem meam, eo quod filiam meam et nepotem meum heredes scripsi, universam substantiam eis communicasse. quos invicem commendo". filia adita patris hereditate divertit a marito: quaesitum est, an titius quondam eius maritus suo vel filii sui nomine ex fideicommisso communionem bonorum consequi possit viva quondam uxore sua vel post mortem eius. respondit nihil fideicommissi datum genero proponi praeter ducentos aureos.
Dig. 36. 1. 80. 9
Scaevola 21 Dig.
Idem quaesiit eandem uxorem marito herede scripto fideicommisisse, ut, cum moreretur, filio communi omne, quod ad eum ex hereditate sua pervenisset, restitueret: an illae quoque res et possessiones, quae in dotem datae et post divortium restitutae mulieri fuerant, fideicommisso contineantur. respondit, quod mulier in bonis suis reliquisset, id fideicommisso contineri. claudius: et alias de eodem facto consultus ita respondit, sive restitutae sint res, secundum id quod supra responsum est in bonis mulieris computari, sive non sint restitutae, quia ex stipulatione de dote reddenda interposita restituendae sint, eo auctiorem hereditatem computari.