Latin · ~8 min
Lines 1.798-1.806
Justinian, Liber XXXVI 1.798-806
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 80. 10
Scaevola 21 Dig.
Quae habebat filium et ex eo nepotem utrosque in mariti potestate, maritum ex asse scripsit heredem eiusque fidei commisit in haec verba: "si titius maritus meus mihi heres erit, peto fideique eius committo, quidquid ex hereditate mea ad eum pervenerit, cum mori coeperit, det restituat gaio filio nostro, ita tamen, ut decem quidem uncias gaius habeat, duas autem uncias seius nepos habeat: quod ut fiat, fidei eius titi heredis mei committo". pater emancipavit filium, nepotem amisit et superstite filio decessit. quaesitum est, an priore parte scripturae universa hereditas patris ex causa fideicommissi filio debeatur et illa sequentia verba "ita tamen, ut decem uncias filius, duas autem nepos habeat" ex voluntate defunctae ita demum locum haberent, si die fideicommissi cedente filius et nepos eorum in natura essent, cum autem non supervixit ad diem fideicommissi nepos, sequens scriptura cesset. respondit ea quae proponerentur ostendere decem dumtaxat uncias filio datas.
Dig. 36. 1. 80. 11
Scaevola 21 Dig.
Heres institutus uxori rogatus totam hereditatem restituere restituit detracta quarta: quaesitum est, cum uxor quartam partem hereditatis praesenti die et reliquam post tempus alii rogata a testatore fuisset restituere, an id, quod heres ei detraxisset quartae nomine, in restituendo fideicommisso imputare possit. respondit, quatenus cepisset, fideicommisso obstrictam.
Dig. 36. 1. 80. 12
Scaevola 21 Dig.
Heredum fidei commisit, ut, quidquid ex parte tertia hereditatis pervenerit ad eos, id redderent gaio maevio alumno testatoris, cum fuerit annis quindecim, et subiunxit haec verba: "interim ex refectu paupertatis, qui ad vos pervenerit, alatis eum ex usuris pro quantitate nummorum redactis. hoc amplius eidem alumno meo hominem caletanum et vernam sutorem, qui eum artificio suo mercede data alere poterit". quaesitum est, cum alimenta multo minora praestiterint heredes scripti, quam usurae summae redactae competebant, an et residuas praestare compelli debeant totius temporis an ex die, quo quintum decimum explesset? et cum servi legati ei specialiter, ut ex mercedibus aleretur, statim venierint, utrum mercedes an usuras petere debeat? respondit secundum ea quae proponerentur testatorem videri de omni reditu et mercede servorum restituenda sensisse.