Latin · ~8 min
Lines 1.955-1.972
Justinian, Liber XXXVI 1.955-972
Not analysed yet
Dig. 36. 2. 15
Ulpianus 5 disp.
Si ita esset liberis fideicommissum relictum, si morte patris sui iuris essent effecti, nec mortalitate patris, sed emancipatione patres familiarum constituti sint, deberi eis fideicommissum nemo dubitaverit diemque eius emancipatione cessisse, qui morte patris cederet.
Dig. 36. 2. 16pr.
Iulianus 35 Dig.
Cum ita legatum est: "stichum vel quod ex pamphila natum erit heres meus dato", non ante legati eius cedet, quam aliquid ex pamphila natum fuerit aut certum fuerit nasci non posse.
Dig. 36. 2. 16. 1
Iulianus 35 Dig.
Cum servo legato, antequam hereditas eius qui legaverat adiretur, usus fructus ab alio legatus fuerit et prior hereditas eius, qui usum fructum legaverit, adita fuerit: nulla ratio est, cur diem legati cedere existimemus, antequam ea quoque hereditas, ex qua servus legatus erat, adeatur, cum neque in praesentia ullum emolumentum hereditati adquiratur et, si interim servus mortuus fuerit, legatum extinguatur. quare adita hereditate existimandum est usum fructum ad eum, cuius servus legatus esset, pertinere.
Dig. 36. 2. 16. 2
Iulianus 35 Dig.
Quod si servus, cui usus fructus legatus fuerit, ipse legatus non fuerit, dicendum est usum fructum ad hereditatem pertinere, eo quod dies eius ante aditam hereditatem non cesserit.
Dig. 36. 2. 17
Iulianus 36 Dig.
Cum legato servo aliquid legatur, dies eius legati quod servo datur non mortis tempore, sed aditae hereditatis cedit: et ideo impedimento non est regula iuris, quo minus manumisso legatum debeatur, quia etsi confestim pater familias moreretur, non in eiusdem personam et emolumentum legati et obligatio iuris concurreret. perinde igitur est hoc, de quo quaeritur, ac si filio herede instituto patri legatum esset: quod consistere intellegitur eo, quod, quamvis statim pater familias moriatur, potest emancipatus adire hereditatem, ut patri legatum debeat.
Dig. 36. 2. 18
Iulianus 37 Dig.
Is cui ita legatum est "quandoque liberos habuerit" si praegnate uxore relicta decesserit, intellegitur expleta condicione decessisse et legatum valere, si tamen postumus natus fuerit.