Latin · ~9 min
Lines 1.973-1.993
Justinian, Liber XXXVI 1.973-993
Not analysed yet
Dig. 36. 2. 19pr.
Iulianus 70 Dig.
Cum sine praefinitione temporis legatum ita datum fuerit: "uxori meae penum heres dato: si non dederit, centum dato", unum legatum intellegitur centum et statim peti potest, penoris autem causa eo tantum pertinet, ut ante litem contestatam tradita peno heres liberetur.
Dig. 36. 2. 19. 1
Iulianus 70 Dig.
Quod si ita scriptum sit "si penum intra kalendas non dederit, centum dato", non efficitur, ut duo legata sint, sed ut centum legata sub condicione videantur: idcirco si uxor ante kalendas decesserit, heredi suo neque penum relinquet, quia legata non est, neque centum, quia dies legati cesserit necesse est legataria viva.
Dig. 36. 2. 19. 2
Iulianus 70 Dig.
Statim dies mihi cedit, cum ab eo mihi fideicommissum datum est, cui sub condicione legatum est, quemadmodum si herede instituto sub condicione pure mihi legetur.
Dig. 36. 2. 19. 3
Iulianus 70 Dig.
Si debitori quod sub condicione debet legatum est, praesens legatum est agique ex testamento statim potest, ut liberatio praestetur, et, si post mortem testatoris decesserit, ad heredem transmittit actionem.
Dig. 36. 2. 19. 4
Iulianus 70 Dig.
Haec dicenda erunt et si non ipsi debitori, sed alii cuilibet similiter legatum esse proponatur.
Dig. 36. 2. 20
Marcianus 6 inst.
Si cum praefinitione annorum legatum fuerit, veluti "titio dena usque ad annos decem", iulianus libro trigensimo digestorum scribit interesse: et si quidem alimentorum nomine legatum fuerit, plura esse legata et futurorum annorum legatum legatarium mortuum ad heredem non transmittere: si vero non pro alimentis legavit, sed in plures pensiones divisit exonerandi heredis gratia, hoc casu ait omnium annorum unum esse legatum et intra decennium decedentem legatarium etiam futurorum annorum legatum ad heredem suum transmittere: quae sententia vera est.
Dig. 36. 2. 21pr.
Paulus 2 ad vitell.
Si dies adposita legato non est, praesens debetur aut confestim ad eum pertinet cui datum est: adiecta quamvis longa sit, si certa est, veluti kalendis ianuariis centesimis, dies quidem legati statim cedit, sed ante diem peti non potest: at si incerta, quasi "cum pubes erit" "cum in familiam nupserit" "cum magistratum inierit" cum aliquid demum, quod scribenti comprehendere sit commodum, fecerit: nisi tempus condiciove optigit, neque res pertinere neque dies legati cedere potest.