Latin
Lex Xxxiv
Justinianus Imperator, Leges Selectae 3-4
Unproofread scanNot analysed yet
§i. Sæpe quidem ipsis talia custodire debere praedicavimus: videntes autem de his factam nobis relationem, in necessitatem incidimus ad præsentem veniendi legem, tum propter nostrum super religione studium, tum etiam propter sacerdotii ipsius simul et communis reipublicae utilitatem. —§3. Et sancimus neminem, neque diaconum, neque presbyterum, et multo magis, neque episcopum (quod quidem ef incredible forte videri possit, ut quorum in ordinationibus preces ad Dominum mittuntur Christum Deum nostrum, et invocatio sancti et adorandi sit Spiritus, et eorum capitibus, aut inanibus imponuntur sanctissima eorum quæ apud nos sunt mysteriorurn, ut scilicet ipsis sensoria omnia insti umenta pura fiant, et consecrentur Dep), neminem igitur horum audere de cætero, et post divinam nostram legem, aut cubicare [id est tesseris seu aleis ludere] quocunque aleæ genere, aut ludo, aut ita ludentibus communicare, aut conversari, aut una recreari, aut una cum eis agere, aul eis testimonium perhibere, aut interesse plebeiis hujusmodi spectaculis, quæ prius diximus? aut quid eorum quæ in bis prohibentur facere, sed omni ad illa participio in posterum abstinere. Quod enim præcessit jam, tametsi etiam inquirere oportuerat, nec participare indecenter oportebat, tamen propter humanitatem indulgemus, præsentis legis observationetn omnibus in posterum injungentes tempus. Decet enim ipsos jejuniis et vigilii et meditationibus, seu exercitationibus in divinis oraculis, et pro omnium salute fundendis vacare prec bus: at eos qui talia non reliquerint, nec cessaverint omnino polluta et prohibita contrectare.