Latin
4.1 to 4.4
Justinianus Imperator, Leges Selectae 4.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Idem enim etiam sancimus, et in reliquos clericos (subdiaconos nempe et lectores), quando et ipsi sacræ mensae et omnis circa sanctissimas ecclesias ornatus constituti sum ministri et operarii, et sacra contrectantes eloquia: dum sacras nobis ex sacri nostris Bibliis illi quidem legunt scripturas, hi vero hymnos et odas canunt. —§i. Si vero quis de caeterQ tale quid faciens deprehensus fuerit, et delatus fuerit, id vel in bac felici civitate tur sanctitati, vel provinciis sub ipsa positis, Deo amantissimis metropolitis et cæteris episcopis, quorum ordipationem tuæ beatitudinis facit thronus, et talis quædam supervenerit accusatio, aut diacono, aut presbytero, et multo magis episcopurum Deo amabilium cuidam, tuam hic beatitudinem, et in provinciis positos sub te Deo amantissimos metropolitas, et qui sub jpsis sunt episcopos, Hæc cujU diligentia omni secundum ordinationis ordinem quærere, et perscrutari, neque defunctoriam facere inquisitionem, sed et testes fide dignos audire, et per omnem viam procedere ad eruendam veritatem. Sicut enim ipsis talia interdicimus, ita et calumniam peti a quibusdam vetamus: et si, undique discussione divinis propositis eloquiis facta, vere se habere accusatio apparuerit, et convictus fuerit diaconus aut presbyter, vel aleator esse, vel aleatorum particeps, aut talibus assidens vanitatibus, vel praedictis interesse spectaculis, aut etiam forte aliquis Deo amabilium episcoporum (quod quidem neque eventurum esse confidimus) prorsus talis cujusdam particeps esse spectaculi, aut cum aleatoribus una sedere et disponere ac paciaci, aut sponsiones facere de caetero 'nisus fuerit, eum mox a tua beatitudine, aut a metropolita, aut Deo amantissime episcopo sub quo ordinatus git, si quidem aliquis prædictorum sit clericorum, a Macra separari liturgia, imponi autem ipsi canonicam pœnam, et definiri tempus intra quQd conveniat ipsum jejuniis et supplicationibus utentem, magnum propitiari Deum super tali transgressione.