Latin
4.5 to 4.13
Justinianus Imperator, Leges Selectae 4.5-13
Unproofread scanNot analysed yet
Et si per definitum tempus, qui talem poenam. suscepit, maneat lacrymis et pœnitentia, et jejunio, et ad Dominum Deum oratione. remissionem delicti exorans, ntestim eum cui sub. jectus est hoc diligenter cognito, et sollicite requisito, communem quidem pro ipso orationem fieri curabit, et cum omni diligentia injunget ipsi ut postea a tali sacerdotii dedecoratione abstineat: et si putaverit ipsum sufficienter ad pœnitentiam venisse, tunc sacerdolali eum restituere diguetur clementiæ; si vero et post excommunicationem inventus fuerit, neque vera poenitentia usus, et alias etiam aspernatus eam rem, et manifeste ab adversario [diabolo] mente inescatus, ipsum quidem sacerdos sub quo degit sacris eximat catalogis, omnino eum deponens. Ille autem non amplius ullo modo licentiam habeat ad sacerdotalem venire gradum; sed si quidem hibeat facultates, civitatis illius curiam, in qua consecratus eat primum; aut si non habeat curiam ea civitas, alia curia provinciae, quae maxime indiget cariali, accipiet illum in posterum curiae cum suis facultalibus serviturum: si vero facultates non habet. officialis in posterum fiat provincialis officii pro eo quod ante fuit sacratus, et eam ob rem quod Dei officium dereliquit, erit olficialis provincialis, hanc sibi turpitudinem pro pristino honore imponens.