Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 382-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. Navis quae quolibet vento ad destinatum locum provehi potest. uoniam totum artificium consistit in arbore navis, seu malo, ideo hic solus delineandus ac describendus fuit; in navi autem nihil mutatur. Haec est Machina, quam Dn. Schroterus suprà cap. 1. sub littera D. promittit. Rrimò. a est truncus ferreus, superiori parte ad modum hemisphaerii concavi b excavatus; in quo hemisphaerio malus infrà ubi c, in hemisphaerium convexum elaboratus; circumagitur. Per hunc tamen malum, ubi d, adigitur cuncus ferreus, qui &truncum a penetret. Debet autem hemisphaerium convexum mali, ubi c, nonnihil per circuitum incidi, ut sic malus supra truncum A, ubi ee quiescat. secundo. f est rota striata malo circumposita, quae cum malus circumvertitur, complectitur atque circumagit rotam g simulque rotas hh, communem cum g axem habentes. Tertiò. s est cylindrus, per totam navim transversim currens. Ejus extremitatibus 14, extra navim prominentibus, adduntur duae rotae pinnatae extra navim, quibus navis propellitur. II sunt duae rotae striatae, cylindro i circumpositae, quae per duas rotas bh circumaguntur; sicque tota navis, dum rotae pinnatae ad Rk vertuntur, propellitur.