Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 383
Unproofread scanNot analysed yet
Quartò. Ab a usque ad am porrigitur pars infima navis; hinc autem incipit pars media. Itaque m est navis fundus secundus. Quinta n est rota magna, horizontaliter supra fundum m prostrata; cujus usus in sequentibus explicabitur. Sextò. *Si navim ita constructam relinquo, incredibili celeritate propellitur. Si verò volo ut paulò tardiùs progrediatur, Nota, malum in o esse dissectum in duas partes. In p tamen est crassa ferrea succula, seu ferreus &crassus circulus, qui à superiori parte mali q, usque ad inferiorem r pertingit. Habet nonnulla in circuitu foramina, uti &ipse malus Si jam volo ut navis quàm celerrimè propellatur, infigo ferreos vectes seu cuneos s intra praedicta foramina: quò fit ut pars superior mali cum inferiori firmissimè conjungatur. Sin volo ut navis tardiùs promoveatur, extraho dictos vectes seu cuneos ferreos 5; quo fit, ut pars inferior mali quieta subsistat. Superiori autem parti mali circumdata est rota quae quidem malo firmiter non est affixa, sed &circumduci potest, &sursum atque deorsum moveri. Potest nihilominùs ferreis vectibus seu cuneis ex à pendentibus, atque intra foramina fixis firmari. Cùm jam pars mali superior circumagitur, pars verò inm 6, ut dixiferior quieta subsistit (sectus enim est malus mus) circumagitur simul &rota 1, jam antea in u firmata, secumque circumducit rotam V, &hac mediante rotulam striatam striatam a; haec vertit rotam majorem y, &minorem 3 haec autem circumducit rotas A &B, &B demum rotam &In D iterum est succula, seu ferreus circulus, sicut in F, qui cylindro seu axi rotae C non adhaeret firmiter ac immobiliter; vectibus tamen seu cuneis firmari potest, prout de et dictum fuit. Quo facto, rota D circumagit rotam n.