Latin
PROPOSITIO XLVIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 717
Unproofread scanNot analysed yet
X. Machinamenta Attractoria ex obviis Mechanices principiis variè disponi posse, ad faciendas illas attractiones Ponderis, ab extrinseco quopiam motore Physico: unde operae pretium fore non putavi, si in iis de industria describendis Figurae &verba multiplicarentur. Observetur enim Activitates Motorum Physicorum in attractionibus duplices esse posse; Alias fluentes &continuas, alias interruptas &discretas. Prioribus illis respondebit in Machinis Motus Circularis continuus; Posterioribus motus Libratorius &reciprocus; quorum hic ex fundamento Rotarum serratarum attractionem perficere poterit, ille per Roras Dentatas continuò motas. Utriusque Praxes sunt variae; unam &alteram dabimus infrà in structura Horologiorum Perpetuntorum Libro sequenti.