Latin
CONCLVSIO SECVNDAE PARTIS
Kepler, Astronomia nova 124
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXII. Epicyclum, seu orbem annuum, non aequaliter circa punctum aequalitatis motus situm. N HVNC igitur modum ANTECESSORES nostri primum inaequalitatem primam mensi sunt. Postea calculo constituto, qui locum Planetae eccentricum repraesentaret ad quodvis momentum, conversi sunt ad inaequalitâtem secundam (quae à Sole pendet) explorandam; comparantes locum visum seu apparentem cum loco eo, quem eccentricus &sola prima inaequalitas Planetae assignarent. Cum autem mihi hanc eandem semitam eunti anceps bivium apparuerit superiori XIX capite &xx; &observationes (fidissimi duces) cum observationibus pugnare sint deprehensae: cogitandum fuit de tota ratione itineris aliter instituenda, METHODO quae sequitur. PRIMVM hac parte tertia aggrediar secundam inaequalitatem, &in illa per observationes indubias demonstrabo vel confirmabo vel refutabo, quae hucusque in principiis posui, dubio tamen assensu. nam hac veluti clave inventa, reliqua patebunt. POSTEA parte quarta ad inaequalitatem primam accedam. In MYSTERIO COSMOGRAPHICO cap. xXII cum Physicam causam aequantis PTOLEMAICI vel secundi epicycli COPERNICO-TYCHOnici redderem, mihi ipsi objeci in fine capitis: quod si causa ame allata genuina esset, omnino per omnes Planetas valere debuerit. Cùm autem TELLVS, una ex sideribus (Copernico), vel SCL(reliquis), aequante hoc hactenus non indiguerit, speculationem illam incertam esse volui, quoad Astronomis amplius liqueret. Suspicionem tamen concepi, fore &huic theoriae suum aequantem. Postquam in TYCHONIS notitiam veni, suspicio haec in me confirmata fuit. Nam BRAHEVS in literis anno MDXCVIII ad me in Styriam missis haec verba ponit: Orbis annuus juxta Copernicum, vel epicyclus secundum Ptolemaeum, non videtur ejusdem semper magnitudinis, quoad ipsum eccentricum collatione facta; sed alterationem adducit in omnibus tribus superioribus sensibilem, adeo ut angulus differentiae in Marte ad gradumunum min. 45 excrescat. Idem eodem tempore in appendice ad Mechanica seu narratione de suis studiis perstrinxit. Nec multo alia verba tomo 1. epistolarum fol. 209. ubi existimat, causa eccentricitatis Solaris immisceri quandam inaequalitatem etiam eccentrici aequationibus &situbus acronychiis. quod parte prima refutatum quidem est, non redundare in situs acronychios, vel certe minimum aliquid; at videtur per correctionem quandam de quadrangulationibus Martis cum Sole intelligi debere.