Latin
IC PIQICIIRISQ
Kepler, Astronomia nova 230
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia, quo loncior distantia, hoc brevius iter PLANETAE, data ergo distantia arcus circuli DG (qui arcus jam, dum GA distantiam computamus, nihil aliud metitur quam tempus) dabitur &longitudo itineris ovalis DC, quod PLANETA in suscepto tempore DG, (seu anomalia simplici gr. 1) conficit. Nam ut longitudo totius ovalis circumferentiae ad summam distantiarum omnium, ita se habet distantia arcus DC, (inventa per arcum DC) ad longitudinem sui arcus ovalis DC. Probatum enim est supra cap. XXXIII &usurpatum capite XLVI, (ubi hujus operationis jacta sunt fundamenta) Fuit arcuum confectorum ad distantias, proportionem esse permutatam. autem haec cautio à me adhibita, ut jungerentur AD, AG, scilicet terminorum C &D, distantiae ab A, &medium summae usurparetur pro genuina distantia arcus totius DC. Dividatur enim circulus aliquis eccentricus K, centro B descriptus, in partes quotcunque, in D. G. L. K. M. N. &A principiis partium, centro mundi A, ducantur arcus usque ad lineas, ex A per fines arcuum ejectas, ut DO, GP, LQ,KR, MS, NT. erunt plana in sinistro semicirculo ADO, AGP, ALQ majora justo; plana in dextro ANT, AMS, AKR, minora justo. In minimis igitur alterum ab altero compensatur, ut TNA, ODA, quam proxime aequant GDNA planum. Sic igitur data longitudine De prioris schematis, quae respondeat dato tempori DG, &distantiae GA, hoc est CA; oportet jam etiam inConnectatur C cum B, venire angulum CAD anomaliae coaequatae. &continuetur AC in E ubi secet circulum, BC vero in F sectionem. Non suffecit igitur scire longitudinem DC. Oportuit etiam in vestigari angulum CBD. Nam quia CD brevior est quam FD, non metitur igitur CD angulum FBD, hoc est CBD. Et vicißim, etsi CD brevior est quam FD, tanta tamen ex B apparet si fincas oculum in B, quanta FD metiens angulum CBD. quia (secundum demonstrata capitis xXXII) verum est ad omnem sensuum subtilitatem, quod quanto à B remotior est FDquam CD, tanto &longior sit FD quam CD: quia etiam verum est, ad eandem sensuum hujusque negocii quantumvis acutißimam subtilitatem, quod CE &CF sint aequales (longior quidem in rei veritate est CE quàm CF ex centro veniens perprop. 11. lib. terti EVCLIDIS) ergo posui primo, quod CD &FD sint aequales, &utraque sit mensura anguli CBD, hoc est FBD, vel etiam EBD: quasi arcus EF insensibilis esset.