Latin
231.1 to 231.4
Kepler, Astronomia nova 231.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Dabatur igitur angulus EBD ex cognitione CD. In triangulo igitur ERA, ex angulo EBA, &lateribus EB, BA, quaesivi longitudinem AE, unde subtraxi AC vel AG ante computatam; relinquebaturque CE vel CF appropinquatio alterius termini de CD, ad centrum B. Bisecto igitur CE (nam hoc ad sensum lilicet) nota fuit appropinquatio ipsius CD ad B, si aequabiliter omnibus punctis appropinquasset. Ex appropinquatione vero, ¶llaxis Optica seu visibilis quantitas ipsius CD dabatur, hoc est, angulus CBD jam correctus, qui prius assumebatur paulo minor, nullo in numeris nostris errore. Dato igitur jam correcto angulo CBD, hoc est complemento ipsius EBA, &latere CA, &eccentricitate BA, dabatur quaesita anomalia coaequata CAD. Hoc pacto non poterat ulla aequatio seorsim constitui, praeter primam, ad anomaliam mediam i. Reliquae omnes usque ad ig0- gesimam praesupponebant semper aequationem, quae proxime antecederet, cognitam. Non puto quenquam fore, cui haec legenti taedium ex ipsa lectione non obrepat. Atqui vel hinc judicet lector, quantum molestiarum hauserimus (ego &calculatormeus) qui hanc methodum per 180 anomalias ter absolvimus, toties scilicet mutata eccentricitate. At nondum principium hujus calculi expeditum est. Dixi enim praesupponi cognitam longitudinem ovalis totius. Vnde igitur haec cognoscitur? Ego quidem, qui semel in hanc inartificialem numerandi rationem descenderam, non subterfugi illam inartificialiter praesupponere, totoque negotio absoluto, videre an in 180-sima operatione mihi plus exiret quam apparentia graduum 180, an vero minus. Nam si plane 188 exivisset, bonam intelligebam assumptionem ipsius longitudinis ovalis; sin autem minus, minorem justo; sin plus, majorem. Sed tamen non destituimur manuductione quadam Geometrica Sit enim ut BD ad BA, ad bene conjiciendum de ovalis longitudine. sic BA ad DH quae à D versus B extendatur. Ergo quia (per capitis XLVI demonstrata) quod sub latitudine lunulae &semidiametro circuli, fere aequale est quadrato eccentricitatis; quare per XVII-mam sexti EVCLIDIS, eccentricitas est medium proportionale inter latitudinem lunulae &semidiametrum. At hic idem sit ex declinationis lege. Ergo DH est latitudo lunulae.