Latin
PROPOSITIO XI. Problema IIII
Kepler, Astronomiae pars optica 128-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XI. Problema IIII. Ex Refractionibus altitudinem aeris à terra inuestioare. Nam quia fluidam est aëris materia, quod ventorum ratio arguit, qui sunt, meâ sententiâ, nihil aliud quàm ebullitio copiosa ex montibus altissimis, vnde suapte naturâ ima rursum petens materia (quod non est alienum ab Aristotele, sectione 25. probl. 13.) circulo circumfunditur montem; existitque ex prima impulsione circulus alius ex alio, vt &in aquis stagnantibus: sequitur ergo hinc, quod propositione nona huius capitis est vsurpatum, vt aëris materia circulariter terrae orbem amplectatur.