Latin
PROPOSITIO XI. Problema IIII
Kepler, Astronomiae pars optica 129
Unproofread scanNot analysed yet
Proptereà ad inuestigandam refractionum aëris mensuram, plane opus fuit suppositione altitudinis spherae aëris. Ea igitur quàm proximè erit altitudo aëris, cuius ex suppositione ad refractionum mensuram quàm proximè accessimus. Fuit autem supra EA 10005578. qualium à centro terrae A in superficiem eius fuêre 10000000. Ergò per regulam proportionum, si 10000000 fiant8 60 milliaria Germanica secundum receptam Geographorum traditionem 5578. altitudo aëris, dabit, 386588 milliaria. Hoc est in arce Vraniburgo, vbi capiebantur obseruationes siderum, altitudo aëris fuit dimidij milliaris Germanici, non maior. Hîc admonendus esset lector &eiùs concertationis, quae Tychoni cum Rothmanno fuit de substantia aëris &aetheris in tomo 1. Epistolarum, quam Tycho concludit fol. 92. Progymnasmatum. Dixerunt Rothmannus &Pena, a terra ad coelum nihil esse nisi aërem, excepto pauculo vapore. Tycho vnà cum illis ignem Aristotelicum eliminauit, vapores circa terram diuersos ab aëre agnouit: sed aërem ad confinia Lunae prorogauit, ibique dixit, illum paulatim in aetherem desinere. Ego his experimentis Quid sit in motus, medium teneo. Primùm, quod vaporem dixerunt, dico spatio inter ego aërem; illum termino cum fastigijs montium: supra consi- terram &Lunam. stunt fumosae exhalationes, crepusculorum lampades, statimque aether succedit. 7. Consideratio eorum, quae Vitellio de Refractionibus ad Astronomiam necessaria monuit. Hic iam tempus esset, vt propositionem 49 decimi Vitellignis &sequentes ponerem, nisi essent ab ipso Vitellione iam satis inculcatae, Stellarum lumina in aëre franguntur. Aether est aërerarior. Distantiae stellarum in vertice insen sibili minores iusto. Distantiae