Latin
PROPOSITIO VIII
Kepler, Astronomiae pars optica 183-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VIII. Radii ab aliquo puncto incomparabilis distantia ad quaecunque puncta globi aquei allapsi, refractione gemina facta concurrunt cum axe, hoc est, cum linea, quae ex puncto radiante per centrum globi ducitur. Sit A centrum BC globi aquei, axis DAF: Sit punctum radians versus D distantiae ad globum incomparabilis. Ergò lineae à puncto illo ad quodcunque punctum sphaerae ducti, insensibiliter different ab aequidistantibus axi DAF. Sint puncta B. G. lineae paralleli axi KB. LG. Dico concursuras cum axe DAF. Nam quia KB. LG.