Latin
CAPVT VIII
Kepler, Astronomiae pars optica 292
Unproofread scanNot analysed yet
Quintiles, coelo sereno, interdiu obscurata lux est; cum Luna sub orbem Solis subiisset. Fuit annus 2. Olymp. 147. Luna à perigaeo consurgebat. Forma Iuliana 3. Martij ante Christum anno 190. Biennio post, idem Liuius lib. 8. dec. 4. luce inter horam tertiam &quartam, tenebras obortas ait: quibus temporibus calculus Eclipsin nullam exhibet. Prodigium igitur fuit. Buntingus eclipsin producit 3 digitorum, ineptam ad tenebras faciendas, quin &horâ aliâ, nempe 9 horâ diei (more Romano) incidit. Memorabilis est in primis illa Eclipsis, quam Hipparchus in libro de magnitudinibus &interuallis adhibuerat, incertum à se, an à Timochare obseruatam, cum Alexandriae scribatur obseruata: Etenim, vt de ea Cleomedes refert, Soltotus in Hellesponto deficiens, obseruatus est in Alexandria quinta parte diametri salua, reliqua deficere. Meminit eius Ptolemaeus lib. 5. Magni Operis, cap. 11. &Theon in Commentario super hoc, verbis notabilibus: Assumit, inquit, eclipsin in LOCIS, QVAesunt circa Hellespontum, in toto Sole accuratè factam, vt nihil de coappareret. Non tantum hoc affirmat, totum Solem in Hellesponto latuisse: sed etiam latitudinem illi phaenomeno tribuit, in locis inquiens circuntacentibus. Hinc est, quod Cleomedes lib. 2. refert, procul dubio ex hoc ipso Hipparchi loco, hanc vmbram plus quàm quater mille stadia occupare. Omnis enim locus, in quo Sol non cernitur, Luna subtercurrente, vmbra Lunae est. Theon enim refert, Hipparchum ex illa eclipsi collegisse distantiam Lunae citimam 71 semidiametrorum, vltimam 83. quamuis postea descenderit ob causas alias à 62 ad 722. Quòd si diameter Lunae assumatur minutorum 30'. in apogaeo, quod Hipparcho visum, fiet in perigęo 35. per eccentricitatem Hipparchianam excedens diametrum Solis, quanta ab Hipparcho vsurpabatur 5 minutis.