Latin
CAPVT VIII
Kepler, Astronomiae pars optica 293
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem correm corpus in hac sublimitate 71 semidiametrorum terrę permutet locum per5 minuta, opus est, vt per 6u. gradus circuli terreni eatur à loco, vbi luna verticalis: &circa Hellespontum in alt. Oin e71 graduum per 6 gradus. Illa verò aetate Eratosthenes definiuerat abbitum terrae 250000 stadiorum: de quibus 4000 planè 6 gradus efficiunt. Siue igitur ex simplici consideratione spatii terrarum, per quod totus Sol in hac eclipsi latuerit, siue ex hac iam expedita ratiocinatione, Hipparchus illa 4000 stadia deduxerit, de quibus Cleomedes; vtroque nomine validè conuincitur, totalem fuisse hanc Eclipsin, Sole post Lunam cum aliqua mora latente. C. Mario, C. Flacco Coß. hora diei tertia Solis defectus lumen obseruauit. Iul. obs. M. Vipsanio &Fonteio Coss. anno Christi 59. Cornelius Tacitus lib. 14. Annalium, Solem, ait, repentè obscuratum: Et inter prodigia immania refert, quę irrita fuisse miratur, non vanus author. Sanè insignem fuisse defectum ex Plinio colligitur, qui lib. 2. cap. 70. Corbuloni quoque in Armenia animaduersum dicit. Dies pr. Cal. Maias. Plutarchus de facie Lunae, commonefacit suos collocutores eius coitus Solis cum Luna, qui nuper fuerit (circa annum Christi 100) quo statim sub meridiem incipiente, stellae multis paßim coeli locis effulserint, aerisque fuerit ea temperies, qualis est incerta luce sub crepusculo. Fuisse totalem ex antecedentibus colligitur &sequentibus. Nam causas reddens, Cur non ita profundae sint tenebrae in desectibus, neg aer perinde atqe noctu occupetur iis, non huc prouocat, quod aliquid de Sole supersit, a Luna non tectum, sed alia quaerit diuerticula, de quibus postea. Quo arguitur hanc totalem eclipsin Plutarcho visam, non aliam: qui quod in vna vidit, in omnibus fieri putauit. At nos de meris tenebris satis confirmant historiae. Huc saltem faciat hęc eclipsis, vt credamus, totum Solem tegi posse. Quo tempore Gordianus iunior imperare coepit, anno Christi 237. 12. Aprilis, tanta Solis eclipsisfuit, vt nox crederetur, neque sine luminibus accensis quicquam agi posset. Iulius capitolinus. Hanc totalem fuisse necesse est, Prutenicus minus II digitos exhibet. Ammianus Marcellinus lib. 20. de consulatu ConstantiniX Iuliani III: Per Eoos tractus coelum caligine cernebatur obscura, &à Primo aurorae exortu, vsque ad meridiem (locum intelligo coeli, non tempus) intermicabant iugiter stellae. His terroribus accedebet, quod cum jux coelestis operiretur, è mundi conspectu PENITVS luce abrepta, defecisse diutius Solem pauidae mentes hominum aestimabant, primo attenuatum in lunae corniculant.