Latin
CAPVT VIII
Kepler, Astronomiae pars optica 294
Unproofread scanNot analysed yet
effigem, deinde in speciem auctum semestrem, posteaque in integrum restitutum. Quare hic quoque totus Sol defecit, nequicquam Prutenico calculo relinquente circulum circa Lunam, Lunâ in apogaeo. Nam addit author post explicationem causarum haec quoque verba; Offunditur interdum densioribus tenebris coelum, vt crassato aere, ne proxima quidem, &opposita cernere queamus. Quod ipsum procul dubio haec ipsa docuit Ec ipsis, vt prius etiam Plutarchum sua. Fuit Annus Christi 360. 28. Aug. Cùm historiae per aliquot secula rarissimarum meminerint Eclipsium, credibile est, non annotatas esse alias, quàm quae conuersione diei in noctem oculos incurrerent, totalesque essent. Quales Liechtenbergium temporeS. Martini, lornandum &Marcellinum anno 418. 19. Iulii, Annales Constantinopolitanas anno Christi 592. 19. Martii, Bedam anno 664. 1 Maij, consignasse credibile est: Nec multum sanè Prutenicus calculus repugnat, qui illam 101/2. hanc 12 penè digitorum prodit. Anno 787. Maxima Solis eclipsis contigit. Cedrenus calculus ostendit 16 Sept. dig. 144. Sed totalem fuisse ex verbis colligitur. Anno 840. 5. Maij, Eclipsin Solis tam validam fuisse ait author sine nomine, vt etiam stellae propter obscuritatem Solis vise sint, rebus que color in terris mutaretur. Alius author totalem, Annonius Maximam fuisse dicit. Luna in perigaeo fuit. De hac Eclipsi in vita Ludovvici pij haec notabilia verba inseruntur. Eclipsis Solis contigit tertia die letaniae maioris insolito modo. In tantum enim lucis recessu tencbrae praeualuerunt, vt nihil à noctis veritate differre videretur. Stellarum namque ratus ordoita cernebatur, vt nullum (nota, sidus lucis Solaris hebetuciinem pateretur: quin potius luna, quae se ei aduersam praebuerat, paulatim orientem petendo primum corniculatim illi lumen (nota) à parte occidentali restitueret in morem sui, quando prima vel secunda cernitur, &sic per augmenta totam venustatem tota rota Solis reciperet. Author fide dignus est; quia astronomiae peritiam habuit, stellasque omnes exactè calluit, &Ludovvico monstrare est solitus: quod apparet ex colloquio, quod cum Ludouico de Crinita anni praecedentis, eiusque significatis habuit: videtur aemulari Marcellinum. Anno 878. 29. Octobris, Author modò dictus, Solem, ait, post horam 9. ita obscuratum esse, per dimidiam horam, vt stellae in coelo apparerent, &omnes sibi noctem imminere putarent. Gemma totalem fuisse affirmat, quod verbis est consentaneum. Luna post perigaeum fuit. Anno 3. Lotarij, circa 957. Christi XV. Calen. Ian. Eclipsis Solis facta est, vt stellae à prima hora vsque ad horam tertiam apparerent.