Latin
305
Kepler, Astronomiae pars optica 305
Unproofread scanNot analysed yet
Quotiescunque eclipsis aliqua Solis de die tenebras nocturnis similes terris offundit, totum Solem à Luna absconditum fuisse, certum est. 2. At non ideò tenebras futuras praedicet Astrologus, etsi totum Solem tectum iri videt, nisi &Sol perigaeo vicinus, &aër purus fuerit. Causam huius rei habes supra cap. 6. num. 11. 3. Neque etiam sequitur, si stellae apparuerint, totalem fuisse defectum. Nam à multis partialibus stellas detectas legimus. 4. At hoc sat certum, si totalis eclipsis coelo sereno futura sit, stellas detectum iri. 5. Matutinae eclipses semper ad tenebras sunt procliuiores ante medium vespertinae post medium, illae quidem in nodo &semicirculo Zodiaci descendentibus, hae in nodo &semicirculo ascendentibus. Extinguunt enim eam aëris à Sole illustrati portionem, quae supra capita nostra plurimum nobis lucis infert. 6. Color verò rebus mutatur, non tàm ab eclipsibus horizon talibus, quàm à verticalibus, aestiuis, coelo serenissimo. Quo clarior enim est aër, hoc fortius obscuratio lucis subita incurrit oculos, vtpote fortiter imbutos antea, &fortes lucis species retinentes. Contra si pluuiae, nubesue coelum obtineant, obscuritatemque antea faciant, nihil insolens occurret oculis, etsi tenebrae per eclipsin augeantur. Ita Anno 1590. 21. 31. Iulij, eclipsis in Sueuia messoribus flauum vndique colorem, in Styria rubentem obiecit; quae adeò magna non fuit. At multo hac maior Anno 1598. 22. Feb. vel 4. Martij, coelo turbido, pluuio, hyberno, Sole humiliore, nullam de coloribus querelam excitauit; etsi diei lucem ad vespertinam obscuritatem inclinaret. 7. Multae non planè totales sunt, quae maiorem obscuritatem terris inducant, quam totales Lunâ apogaeâ vel aëre splendente: quia Sol post Lunam apogaeam circumcirca non profundè latet. At si Sol circa horizontem à Lunâ paulò superiore penè totus tegatur, infra tamen nonnihil prominens, Aer supra capita nostra quo altior hoc magis aspectu Solis privatur: vt ita mera nox, seu vmbra lunae capitibus nostris ingruat. 5. De reliquorum siderum occultationibus mutuis. Tenui quidem, sed tamen aliquo nexu cohaeret hęc quoque consideratio, Solis &Lunae, Eclipsibus.