Latin
CAPVT IX
Kepler, Astronomiae pars optica 310
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui dissimulauit callidus artis obtrectator, hunc stellarum situm causa superficiei, hasque distantias, has altitudines, &quocunque nomine alio veniunt, non institui ob res seu stellas ipsas primariò, quarum inter centra huius modi arcus non intersunt, sed ob visum nostrum; totumque hoc negocium in astronomia opticis rationibus niti: ac proinde stultum esse, aliam subtilitatem, quàm quae visu praestari possit, affectare velle; superbum verò &barbarum, hanc visoriam, quae nobis ad veritatem primus est aditus, reiicere. Non profitetur itaque neque Tycho, neque quisquam sanus, se adeò leui operâ genuinas &verissimas siderum distantias, situsque in mundi diametro, per hos instrumentorum arcus pandere: sed hoc profitetur; se visus in videndo subtilitatem, arithmetica visorii arcus dinumeratione, geometricaque diuisione imitari, viamque struere per has distantias visorias, ad verissimos situs siderum in diametro mundi indagandas. Atque haec opportunè de situ stellarum, causâ superficiei vel anguli visorii, in gratiam rudiorum repetijsse, digitoque monstrasse sufficiat. 2. De altitudine siderum à centro terrae, ¶llaxi ob distantiam oculorum. Sequitur, vt de situ stellarum causâ diametri mundi dicam, eodem tramite pergens; vt qua in parte noui quid eruditis proponere non possum, populariter eruditos pro viribus adiuuem, quantum instituta breuitas patitur. Incipiam à notissimis, exorsus ab iis, quae capiti tertio &quinto praemissa sunt. Natura binos animalibus dedit oculos, non tantùm, vti vulgo creditur, in subsidium iacturae, si quam alterius oculi facturum fuisset animal: sed ad comprehensionem distantiae visibilium ab oculis.