Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 89
Unproofread scanNot analysed yet
FS. GT. BVaequales. Verum statuebatur hoc pacto imaginis Ealiqua altitudo in perpendiculo AK. quod refutatur experientiâ, vt alios Elenchos taceam. Tertiò anvt medium ad medium, sic (si Hsit locus imaginis) FH ad FX? Minimè. Esset enim sic etiam CE ad CK. quare semper eadem altitudo imaginis, quod iam refutauimus. Quartò, an vt CK ad FX. sic altitudo imaginis in K. ad altitudinem in H? Minimè. Nam aut nunquam inciperent ascendere imagines, aut vbi semel inceperunt, ascenderent in infinitum, quia FX tandem fit infinita. Quintò, an ascendant imagines in proportione sinuum inclinationum? Minimè. Nam eadem ratio esset ascensus in omnibus medijs. An ergò sextò primùm, &in perpendiculari radiatione exaltentur in proportione mediorum, inde magis magisque ascendant in proportione sinuum inclinationum. Etenim sic proportio ascensuum componeretur, fieretque diuersa per media diuersa. Nihil. Nam calculus ab experientia discrepabat. Et in genere frustra consulimus imaginem aut locum imaginis, propter hoc ipsum, quod imago est. Nihil enim attinet medij densitatem, nihil ipsum reale lucis πάθος, seu ἀνάκλασιν; quid visui accidat, ex cuius errore imago resultat. 3. Praeparatio ad dimensionem veram refractionum. Hactenus ergò ferè coecam inquirendi rationem secuti sumus, &fortunam inuocauimus. Iam in posterum alterum aperiebamus oculum, certam insistentes methodum. Etenim cùm perpenderem, imaginem rei sub aqua visae, adeò propinquam esse dimensioni legitimae refractionum, vt penè refraectiones metiatur, humilis sit, si res à perpendiculo inspiciatur, paulatim fiat altior, oculo versus horizontem aquae procumbente: ex altera verò parte ratioiam modo dicta negaret in imagine quaerendam esse dimensionem, proptereà quòd imago existat non planè ex rei natura, sed simul ex deceptione visus, quae accidens est rei ipsius: ex harum inquam pugnantium rationum collatione tandem subiit animum, causas ipsas imaginis in aqua constitutae inuestigare, &in his causis dimensionem refractionum.