Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 90
Unproofread scanNot analysed yet
Opinio haec tantò magis in me fuit confirmata, quòd viderem, causam imaginis, &in speculis &in aquis apparentis, ab Opticis non esse legitimè indicatam. Et hinc origo laboris illius, quem supra cap. 3. suscepimus. Neque sanè mediocris is erat, dum inter principia in re tam perplexa pro falsis Opticorum traditionibus alias falsas opiniones sequor: dum ter quater aliam insisto viam, totum negocium de nouo repeto; totiesque, vt sit, idipsum, quod tanto ardore quaerebatur, temeraria persuasione pro iam inuento animo complector. Et hunc quidem Catoptrices nodum Gordio difficiliorem, solâ Analogia tandem secui, ad eum modum, quem supra descripsi: dum perpendo, quae in speculis contingerent, &quae in aquis ad illorum similitudinem contingere consentaneum esset. Etenim in speculis imagines extra locum rei visae collocat non materia vlla, sed sola repercussio à polita superficie. Quare sequebatur &in aquis, imagines ascendere, &superficiei appropinquare, non ad leges densitatis in aqua maioris vel minoris, prout rectior vel obliquior esset intuitus, sed propter solam refractionem luculae ex re in oculum allapsae. Quo sic posito, quicquid supra per imaginem, eiusque eleuationem in dimensione refractionum tentaueram, planè concidebat. Idque tanto magis, postquam causam genuinam inueni, cur esset imago in eadem cum re ipsa perpendiculari, tàm in speculis, quàm in mediis densioribus. Cùm ergò per Analogiam huiusmodi foeliciter cessisset in demonstratione difficilima, de loco imaginis: coepi hanc Analogiam, illectus cupiditate dimetiendi refractiones, vlterius persequi. Optabam enim tenere mensuram refractionum, quantumuis caecam, dummodo aliquam: certâ spe, fore vt mensurâ legitimè cognita, causa quoque patesceret. Sic ergò perrexi. Quemadmodum in speculis conuexis minor fit rerimago, sic etiam in mediis rarioribus: &vt in speculis concauis imago fit maior, sic &in densioribus. In conuexis quidem partes mediae imaginis appropinquant, in concauis recedunt longiùs, quàm circumstantes: idem fit in mediis differentibus, adeò vt in aqua fundus depressus circumstantes partes eleuatae appareant.