Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 91
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc apparebat concauę superficiei speculari respondere medium densius, conuexae rarius: simul patuit, planam aquae superficiem, induere quandam curuitatis rationem: quare de causis cogitandum erat, quae conciliarent illi hunc curuitatis effectum, vt si causa redderetur, cur partes aquae circumstantes incidentem perpendicularem, maiorem repraesentarent densitatem, quam esset ipsius aquae sub perpendiculo. Ita res reuoluebatur ad superiores molitiones: quae cùm sint ratione &experientia refutatae, supersedendum fuit à causę ipsius inquisitione. Pergebam igitur ad mensuram. Cùm igitur sint multae mediorum species, densitate differentes, oportuit huic multitudini quoque statuere quid analogo in speculis concauis. Igitur vt in concauo maior fiat imago, oportet oculum intra centrum esse: qui quò propior est centro, remotior à superficie; hoc maior erit imago. Itaque cum densiora media, maiorem itidem faciant imaginem, diuersa media diuersis in diametro speculari sitibus oculi respondebant. Accomodabam igitur extrema; in concauo speculo locus oculi superficies ¢rum: in mediis medium densissimum &medium planè aequale illi medio, in quo est oculus. Si collocaretur oculus in centro, fieri oportebat eadem, quae contingunt re in medio infinitae densitatis inspecta. Hic itaque noua existebant biuia. Nam si perpendas, quid fieri debeat, medio existente planè densissimo, (seu infinitae densitatis) deprehendes ex analogia mediorum cęterorum, oportere, si quod esset, omnes omnino radios ab vno puncto in superficiem huusmodi illapsos, refringi plenariè, hoc est, coincidere post refractionem cum ipsis perpendicularibus: &sic fieri parallelos. In caeteris enim medijs, quò densius est quodlibet, hoc propiùs accenduntrefracti ad perpendiculares suos.