Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 92
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui in sphaerica concaua superficie radii ex centro in superficiem vndique illapsi post repercussum non fiunt paralleli, sed recolliguntur ad suam originem. Circumspiciendum igitur fuit de tale concauo, talique eius puncto diametri, à quo in superficiem egressi omnes repercuterentur in meros parallelos. Quod nisi iam praecepissem gustum aliquem conicorum: nunquam eò peruenissem, quò contendebam. Memor autem eram eorum, quae Vitellio de speculo Parabolico adurente scripserat, lib. 9. prop. 39. 40. 41. 42. 43. 44. Etenim quae Appollon. lib. 3. prop. 48. &aliquot circumstantibus de Hyperbola &Ellipsi demonstrauerat; ea circa Parabolen omissa Vitellio dictis locis ex parte supplet, demonstratque in ea punctum aliquod, à quo in sectionem seu curuam lineam egressae quotcunque ęquales cum contingente angulos facerent iis angulis, quos cum eadem contingente constituunt ex iisdem punctis eductae axi paralleli. Atque id est, quod quaerebamus. Caeterùm quia difficilis est consideratio sectionum, propterea quòd parum teritur, libet aliqua mechanicè, analogicè &populariter de iis disserere: date veniam Geometrae. 4. De Coni sectionibus. Coni varii sunt, rectanguli, acutanguli, obtusanguli: item Coni recti seu regulares, &Scaleni seu irregulares aut compressi: de quibus vide Apollonium &Eutocium in commentariis. Omnium promiscuè sectiones in quinque cadunt species. Etenim linea in superficie coni per sectionem constituta aut est recta, aut circulus, aut Parabole aut Hyperbole aut Ellipsis. Inter has lineas hic est ordo causa proprietatis suae: &analogicè magis quàm Geometricè loquendo: quod à linea recta per hyperbolas infinitas in Parabolen, inde per Ellipses infinitas in circulum est transitus. Etenim omnium Hyperbolarum obrusissima est linea recta, acutissima Parabole: sic omnium Ellipsium acutissima est parabole, obtusissima Circulus. Parabole igitur habet ex altera parte duas naturâ infinitas, Hyperbolen &Rectam, ex altera duas finitas, &in se redeuntes, Ellipsin &circulum. Ipsa loco medio media natura se habet.