Latin
XCI. PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 47
Unproofread scanNot analysed yet
cujus centrum P, ex quo perpendiculare in puncta L. M. veniant PL, PM. Et BL, CM producantur in Q. R. ultrà incidentias L. M. Quia igitur radij BL &CM versantes intra densum, obliquè incidunt in superficiem LM varioris corporis P. P, seu, quod idem est, in terminum densi, in quo sunt; refringentur discedentes à perpendicularibus PL. PM, &refracti erunt, non LQ. MR, sed exteriores per II. Sint LN. MO. Et cum BLQ, CMR, divergant: LN, MO divergent amplius. XCIII. PROPOSITIO. Si radij per corpus densum incesserint paralleli, transito cavo ejus termino divergent. Sint paralleli β ὁ ye, eorum non plures uno possunt esse in βy perpendiculares, reliqui obliquè illapsi refringentur à suis perpendicularibus per II. ergo divergent, ut prius, foras egreßi β [γκ, &sic per alterum earum Se egreßi divergent in δθ, κ. XCIV. PROPOSITIO. Radij divergentes versus lentem, quocunque ad lentem situ puncti radiantis, si lens vel utrimque cava utcunque, vel altrinsecus etiam plana fuerit, transitâ lente semper divergunt amplius. Nam si non hoc verum est, non verum erit de situ puncti radicalis intra centrum cavi, quia tunc per XCIintra corpus minor est divergentia. Item non erit verum, si lens sit altrobique plana. Et minimè erit verum si concurrat conditio utraque. Atqui verum est, utraque concurrente.