Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 363
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est cognatum Refractionibus? Quorundam siderum Parallaxes, de quibus libro sexto: Data enim éujusque altitudinis parallaxis in longum &latum diducitur eadem planè methodo, sed effectu contrario; nam vbi refractio minuit, Parallaxis si quaeest, auget, &vicissim: ideò ante omnia fit subtractio minoris à majori, &cum residuo, quod retinet naturam majoris, agendum est, vt hactenus cum alterutro ejus Elemento. Hoc intellige desideribus, quae habent Parallaxin. Num hic aliquod lucrum est; si stellae sint aequatori Vel Eclipticae Vicinae? Si parallaxis solitaria proponatur, est aliquod compendium, vt non sit opus angulo ad sidus: sed cum parallaxis praecipue Lunam attineat, quae etiam prope Eclipticam semper versatur, pręsertim in Eclipsibus Solis, quando maximè opus est Parallaxi; ideò differtur hoc compendium ad motus Lunae. Quae sunt igitur potissima discrimina Refractionum &Parallaxium? Primum discrimen in effectu jam est dictum, Parallaxis deprimit, Refractio attollit, 2.