Latin
PARS TERTIA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 53
Unproofread scanNot analysed yet
Aeri tamen crebrius &copiosius admiscentur exhalationes siccae &fumi, dividentes internam unitatem Aeris humidi: Aether amplissimis spacijs diffusus, rarius &paucioribus suis partibus, quibus globos proximè attingit, ab heterogeneis materijs inquinatur. In secunda causa sunt gradus continua serie, ut Aquarum densitas sit major, aeris mediocris, aetheris nulla, sed tenuitas inaestimabilis &mera. in tertia causa discrimen hoc est, quod Aer ratione suae propriae materiae pro densitatis modulo, colorem etiam obtinet coeruleum à aether non plus coloris obtinet cum in sua propria materia consideratur, quam densitatis. Vnde scis aetheris tantam esse &tenuitatem &puritatem ? 1. Quae pellucida densitatis aliquid obtinent, il la lumen solis imbibunt &splendent: at regio aetheria, cum excepto angustissimo spacio quod est in umbra ter rae, semper sit in radijs solis tota, adeò non solendet, ut de nocte quando aeris splendor extinctus est, planè sentiri non possit. Est igitur tenuissimus. 2. Intervallum, Nos inter &fixas est inaestimabile: &tamen nura aetheria interfusa, tantae profunditatis, transmittit ad nos usque, luculas minutissimarum stellarum illibatas, cum discrimine colorum. Id non posset fieri, si aether vel minimum densitatis aut eoloris haberet.