Latin
546
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 546
Unproofread scanNot analysed yet
Credibilius, orbitam sextam Telluris describi motu reali ipsius Telluris, sicut &reliquae quinque orbitae totidem motibus describuntur. Decimum argumentum, à periodico tempore desumptum, hoc esto: quòd motus Solis apparens habet dies 365, quae mensura est media inter periodum Veneris 225 dierum, &Martis 687 dierum. Annon igitur alta voce exclamat natura rerum, circuitum in quo con sumuntur isti dies 365, loco etiam medium esse inter circuitus Martis &Veneris circa Solem, &sic non Solis esse hunc circuitum circa Tellurem (quippe circa quam primariorum nullus orbitam suam ordinatam habet, vt concedit Braheus) sed Telluris circa quiescentem Solem, sicut etiam caeteri primarii, puta hi ipsi, Mars &Venus, circa Solem currendo, has suas periodos absolvunt. Vndecimum à caussis motricibus (ex sententia quidem Brahei suppositâ, licet non ab omnibus sit concessa) desumitur. Nam quia orbes solidi nulli sunt, motrices igitur facultates nuspiam poni possunt quàm in corporibus mobilibus. Atqui sic valdè dura fiet conditio animarum motricum, durior intelligentiarum, dum illae corpus, in quo insunt, de loco in locum duplici motu transferre sine cujusquam rei renitentia, hae verò ad valdè multa respicere jubentur, vt planetam duobus per omnia distinctis &inter se permixtis motibus ordine suo invehant; ad minimum enim simul eodem momento cogentur respicere ad vtriusque motus principia, centra, periodos, figuras. At si Sol quiescat, tellusque moveatur, motus cujusquee planetae est vnicus, &potest effici virtutibus corporeis magneticis: animali facultate vix ad vnicam volutionem corporis Solis, mentis verò praesidio planè nuspiam est opus. Vide com; Martis passim. Duodecimum à fonte motus. Nam demonstratum est modò, pluribusque confirmabitur infra, omnem motum quinque primariorum planetarum, partim etiam secundariorum, ex sole oriri. Primam verò motus causam parest credi in mobilem esse. Sol igitur suo loco haeret immobilis: &per consequens, terra movetur annuo motu, vice solis.