Latin
547
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 547
Unproofread scanNot analysed yet
Tredecimum ab instrumentis motorijs. Nam si Solem &terram parimur circa suos axes gyrari: tunc horum corporum species fiunt subjecta virtutum moventium, quibus planetae sex à Sole, Luna à terrâ moveatur. At si Sol circumit annno motu; quiescente terra: tunc Soli movendo species nulla corporis, quae motum inferat, pręstò est: nec terra, si non drurno tempore circa suum axem totquetur; quiquam habet, quo Lunam moveat. Sed hoc argumentum magis vrget motum diurnum. Quartumdetimum à motu longitudinis tale est. Si Sol movetur, circuingestans orbium omnium systema, novi quid fit circa ipsum: aliquod enim corpus moveb seipsum, aut certem ab extrinseco peculiari motore, cùm caetera primatia corpora moveantur ab vno communi Sole, &sic ab alio, quam à seipsis. At si tellus movetur in circulum: à Sole &ipsa movetur, vt caeteri primarij, novi nihil accidit. Itaque hanc verisimile est moveri, quippe apparente verisimili causa ejus motus; Solem verò fixum stare. Quindecimum argumentum à motu altitudinis. Partim dictum est jam &demonstrabitur infrà pleniùs, planetas omnes in recta linea librari, quae in solem vergit, exque hac libratione leges perere celeritatis &tarditatis suae in quolibet eccentrici loco; vt ita certum sit, Solem omnibus quinque causam fieri variationis hujus: demonstratum vero juxta est in com: Martis, &infra lib. VI.