Latin
548
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 548
Unproofread scanNot analysed yet
idem locum habere in terra, si illa moveatur, quòd &illa libretur in diametro versus Solem extensa: sin autem Sol statuitur moveri, tunc è contrario terram Soli fieri caussam tarditatis &celeritatis, &sic etiam circuitionis ipsius. Atqui corpora ipsa inspici. antur Solis &Telluris, fiatque judicium, vtrum sit verisimilius, Solem, fontem motus quinque planetarum, terra multis vicibus majorem vnâ cum illo Nodo quinque systematum planetariorum, moveri à terra, an e contrario, tellurem, vnam inter primarios, moveri à comimuni fonte motus caeterorum? Vide Com Martis. Sedecima verisimilitudo sit ista; quòd cùm libro primo multis argumentis, &contrariorum solutionibus asserta sit terrae rotatio diurua circa suum axem. inter quae non infirmissima erant ista, quòd posito teria diuino motu, causa &finalis &instrumentalis ex eadem ipsa Tellure desumi possit obliquitatis Eclipticae, quorum neutru, quiescente terra, explicari, aut à sphęra ipsa fixarum, in qua Zodiacus, peti possit, citra respectum hujus exigui corpusculi, quod Terra dicitur: jam igitur neque translatio centri Telluris amplius adeò absurda esse possit. Sufficit autem verisimilitudo, si rem ipsam requirant argumenta reliqua. Nam pro necessario argumento non venditandum hoc est: quia etiam l torquetur circa suum axem, est tamen loco immos, vt totus. Septemdecima ratio, si terra motu annuo circumit: non tantum ipsius translationis Eclipticae à fixis ad alias, causam reperimus verisimiliorem, quam si hanc variationem Soli tribuamus, corpori primo: sed etiam eâdem opera, rationem reddimus inaequalis progressionis Nodorum planetariorum, &ascito axe motus Terrae diurni, causas explicamus mutatae obliquitatis Ecsipticae; vt &alicujus inaequalitatis in praecessione aequinoctiorum (quam quidem ipsam totàm argumento tertio dejecimus. )Horum verò tot phaenomenon causas penitus ignorari necesse est, si terra annuo motu non circumit. Octavumdecimum argumentum esto à fine motus, ex quo probatur, motum Telluri competere, tanquam contemplatricis creaturae domicilio. Neque enini decuit, vt homo hujus mundi incola &speculator futurus, in vno ejus loco, velut in clauso cubiculo resideret, quo modo ad dimensionem &contemplationem siderum tam remotorum nunquam pervenisset, nisi dotibus alijs supra quàm humanis fuisset praeditus: quin potius his quos nunc habet oculis, &his mentis facultatibus instructus, in hoc aedificio amplissimo.