Latin
554
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 554
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi enim de corpore lovis, an &ipsum circa suum axem convertatur, non ea documenta habemus, quae nobis suppetunt in corporibus Terrae &praecipuè Solis, quippe à sensu ipso: at illud sensus testatur, planè vt est cum sex planetis circa Solem, sic etiam se rem habere cum quatuor Iovialibus, vt circa corpus lovis quilibet, quo longius ab illo potest excurrere, hoc tardius redeat; &id quidem proportione non eândem, sed majore, hoc est sescupla proportionis intervallorum cuiusque à love: quae planè ipsissima est, qua vtebantur supra sex planetae. Intervalla enim quatuor lovialium a love, prodit Marius in suo mundo loviali ista. 3. 5. 8. 13. (vel 14. Galilaeo) ac si orbiculi illorum interstinguerentur tribus figuris Rhombicis. I. Rhombo Dodecaëdro inter intimos, quorum intervalla 3. 5. II. Rhombo Triacontaëdrossol. 464) inter medios 5. 8. &III. Cubo non verè Rhombico, sed principio quodam Rhomborum, inter extremos 8. 13. (vel 14.) Periodica verò tempora prodit idem Marius ista. Dies 1. h18s Dies 3 hij cu tricente, Dies 7. h 2. Dies 16. H. 18. ibique proportio est maior quàm dupla, maior igitur uam intervallorum 3. 5. 8. 13. vel 14. minor tamen quam quadratorum, qui duplicant proportiones intervallorum sc. 9. 25. 64. 169: vel 196. sicut etiam sescupla sunt maiora simplis, minora verò duplis.