Latin
564
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 564
Unproofread scanNot analysed yet
cum illa tricesima parte intervalli remotior est à Sole: celerior igitur erit nova quamplena, caeteris paCompensat debilitatem luminis CD, perfectior applicatio, quippe cavitatis CD, planioris, quàm GH. Cùm igitur fortificatio fiat per applicationem specie rum: in plena Luna sparsior lux, applicata perfectiùs, tantundem praestat; quantum in silente, densior, applicata imperfectiùs. Eadem autem sunt intervalla Lunae &Solis, &quae luci densitatem, &quae circulis CD. GH curvitatem admetiuntur suam; quare perfecta fit compensatio densitatis in longum, per curvitates CD. GH. Alteram verò illam partem effectus luminis, pensat altera diversitas applicationis Nam etsi aequaliter curvae essent CD &GH: tamen ibi convexum OCDL se insinuat cavo CD: hic convexum MGHN obvertitur ipsi GH speciei lucis, versus terram convexae. Si appendix ista graduum 133 ad Synodos 12 in anno siderio, est ex incitatione illa copulari motus Lunae, oportebit &quantimtem incitationis illius respondere? Equidem incitatur apud Tychoneni Brahe motus lunae in vno gradu in copulis, minutis 1. pr. 26. sec.